Carta uenditionis de hereditate de Rial
Cartulário:
- Livro Preto
Outorgante:
- Episcopal
In Dei nomine. Ego Sarracina Domna et Deo deuota, filia dux Fernandi et Ieluira, tibi Falafe placuit michi asto animo et prona mente et propria nostra uoluntate non pertimescentis metum nec suadentis articulo sed propria accessit michi uoluntas ut facerem tibi iam dicto cartulam uenditionis et firmitudinis de hereditate mea propria quam habui in uilla Rial subtus monte Custodias discurrente riuulo Leza territorio Portugalense. Et habet ipsa hereditas de parte de seruo meo nomine Viliulfi, filius de Donazano et de Teodilli, et uenit mihi ipse Viliulfus in mea porcione inter meos iermanos. Vendidimus uobis suam hereditatem in terra pro ipsa uilla ubi illam potueritis inuenire cum quantum ipse obtinet uel ad prestitum hominis est et accepimus de te precium quod mihi complacuit unam pellem agninam tu dedisti et ego accepi et de precio apud te nichil remansit in debitum. Habeas tu ipsam hereditatem firmiter et omnis posteritas tua uel cuius hereditas fuerit de manibus tuis ita ut de hodie et tempore sit ipsa hereditas de iuri nostro abrasa et in uestro tradita et confirmata. Siquis tamen quod fieri minime credimus aliquis homo uenerit uel uenerimus ad irrumpendum contra hanc cartam uenditionis quam nos in iudicio deuendigare non potu[er]imus uel noluerimus post parte uestra aut uos in uoce nostra habeas licentiam apprehendere de nobis quod in carta resonat duplatum uel quantum ibi fuerit melioratum et tu perpetim habiturum. Facta cartula uenditionis nodum die erit II Idus Februarii, in die Sancte Eolalie Barcinonensis(a), Era LXX.a VIII.a superacta millesima. Sarracina Domna et Deo deuota in hac cartula uenditionis manum meam roboraui †.
Comitissa domna Exemina conf., — Egas Iben Egas ts., — Froia Trasulfiz ts., — Desterigo Gonderidiz ts., — Petrus filius de Falifa ts., — Vermudus Fredenandiz ts., — Alfonsus Taerediz ts., — Pelagius Nuniz ts., — Quetenando conf., — Gonderedo ts.
Ansemundus notuit.
(a) De notar a referência a Santa Eulália de Barcelona, um dos mártires moçárabes que foi muito venerada em Portugal.
Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.