Testamentum de casali quod est in Casal de Columba quod testauit Maior Aluitiz Colimbriensi sedi Sancte Marie

Cartulário:

Nº Documento: 
0096
Fólio: 
46v-47r
Data do documento
Ano: 
1163
Mês: 
3
Dia: 
31
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. V, doc. 23, or. car.

(a) In Dei nomine. Hec est carta testamenti quam iussi facere ego Mayor Aluitiz sedi Sancte Marie Colimbriensi et episcopo Micaeli Salomoni et canonicis ibidem commorantibus de illo meo casali qui est in loco qui uocatur Casal de Columba tali uidelicet pacto ut de ipsa sede sustentent me in uita mea dantes que necessaria sunt uictui meo. Do et concedo predictum casalem supradicte sedi cum omnibus que ad ipsum pertinent cum terris ruptis et non ruptis cum aquis et pascuis et aralibus et formalibus cum uineis et cum suo ingressu et regressu ubicumque potuerint inueniri que ad ipsum pertinent et sit semper in predicta sede pro anima mea et parentum meorum et nunquam cambietur nec detur alicui in prestimonio quicumque ergo predictum casalem a supra memorata sede alienare seu uendere temptauerit quantum inquisierit tantum in duplum componat eidem sedi et regie potestati aliud tantum et insuper sit maledictus et excommunicatus et cum Iuda traditore in infernum dampnatus et hec carta semper obtineat suum uigorem. Facta carta testamenti II.e Kalendas Aprilis Era M.a CC.a I.a. Ego Maior Aluitiz que hanc kartam testamenti facere iussi coram idoneis testibus roboraui et hoc signum feci †.
Qui presentes fuerunt. Hoc autem sciendum quod nunquam debetis commutare suum forum homini qui ipsum casalem populauerit nisi culpam fecerit.
Ihoannes Garsia ts., — Petrus Menendiz ts., — Menendus Eriz ts., — Martinus presbiter Iulianiz adfuit, — Petrus diaconus Bilidiz adfuit, — Petrus presbiter ts., — Pelagius Cendoniz ts., — Menendus Menendiz ts.
Dominicus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) De casale de domna Maiore escrito na margem esquerda.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.