Intentionis agnitio inter monacos de Lorbano et de Vaccaricia

Cartulário:

Nº Documento: 
0119
Fólio: 
57v-58r
Data do documento
Ano: 
1087
Nota: 

1087-1091. A data crítica estabelece como limites extremos os anos em que coexistiam três dos intervenientes neste documento: Ramiro, abade de Vacariça, 1087-1093 (L. P., documentos 33 e 131); Eusébio, abade de Lorvão, 1086-1118 (Rui de Azevedo, O mosteiro de Lorvão..., p. 34-35); e Sesnando, alvazil de Coimbra, 1064-1091 (Chronica Gothorum, in Scriptores, p. 10, e Pierre David, Études historiques, p. 300). Já não aparece neste documento D. Paterno.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Temporibus regis domni Adefonsi orta fuit intentio inter monachos [L]urbanensis monasterii et clericos cenobii Vaccaricie. Dicebat enim domnus Ramirus in cuius dicione tunc erat ipsum cenobium Vaccaricie quia habebat suas cartas et scripturas in quibus erat scripta ecclesia uocabulo S[an]c[t]i Michaelis que est in uilla quam uocant Recardaes circa riuulum Agata territorio Vauga et LXXX.a IIII.or passales in toto circuitu ipsius ecclesie et debere eam esse monasterii Vaccaricie sicut eam ibi tradidit Zalama presbiter qui eam hereditatem possedit datum sibi a parentibus suis et ille restaurauit et ornauit eam libris et uestimentis et tradidit eam supradicto cenobio Sancti Vincentii Vaccaricie et fecit de ea cartam testamenti et habebat alias scripturas testamenti ubi erant scripti C X.v.a IIII.or passales in supradicta uilla diuisos per loca et nominatos de loco ad locum et de signo in signum et suos casales nominatos ad habitandum sicut eos comparauerant et adquisierant sui antecessores qui fuerant priores ipsius cenobii et respondebat domnus Eusebius qui regebat monasterium [L]urbanensem quia debebat habere terciam partem supradicte uille Recardaes et de ipsa ecclesia Sancti Michaelis et quia nichil tenebat de his que domnus Ramirus debet habere et peruenerunt inde ante domnum Sisnandum consulem Colimbrie et ostendit ei domnus Ramirus suas scripturas et ille iussit eos ire cum Pelagio Cartimiriz qui erat iudex Colimbrie et cum aliis testibus idoneis ut coram eis poneret domnus Ramirus pedes per illas diuisiones et monstraret que petebat et iuraret cum IIII.or habitatoribus Vaccaricie quia debent esse ipsa ecclesia et ipse testationes Vaccaricie monasterii per ueritatem et obtinerent eas et facerent eis domnus Eusebius simul cum fratribus suis agnitionem dimissionis ut non calumpnientur eum amplius proinde nec ipsi nec successores eorum igitur iubente consule ierunt pariter ad supradictam uillam Recardanes cum supradicto iudice domno Pelagio et Tructesindus Tructesindiz cum eis et fuerunt ibi Tedom Aluitiz et Ihoannes Aluitiz qui per iussionem consulis ipsum territorium mandabant et domnus Atan qui erat iudex Vaugae et Zoleima archidiaconus et alii multi homines idonei et iterum coram ipsis ostendit domnus Ramirus suas scripturas et legitimas uiderunt eas et deuindicauit de illis recto fonte Miracii XVI passales in amplitudine et in longitudine de riuo ad montem et recto illum cubitum de illa Lacuna XIIII passales in amplitudine et in longitudine de riuo usque ad ipsum cubitum et recto fontem de Lagena XXIII passales in amplitudine et longitudine de riuo ad fontem de aliis autem passalibus qui remanent non habuit ueram certitudinem quia ipsa signa erant eradicata a paganis qui possederunt terram et destruxerunt ipsos casales et aliut noluit iurare nisi quod certum habebat.

Aparato: 

(a) Na rubrica, a letra é diferente, mas coeva, desde inter.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.