[Testamentum]
Cartulário:
- Livro Preto
Outorgante:
- Particular
A) T. T. — Sé de Coimbra, m. V, doc. 7, or. car.
Vid. etiam o documento 260 (= Cópia C).
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego, nomine(a) Auro Gunsaluiz, nulla necessitate compulsa nec suadente imperio sed prompta3ac beniuola uoluntate, testamentum sedi Colimbriensi Sancte Marie facio, de tercia omni parte mee domus, quam habeo in Colimbriam et tercia, similiter, parte illius uinee, quam prope Sanctam Iustam habeo et de tercia parte tocius mee hereditatis, quam habeo in territorio Colimbrie, in loco qui dicitur Aluerca et de alia mea tercia parte meorum casalium, quam in Freisena habeo, preter unum casale quod meo nepoti dedi(b), tali, uidelicet, pacto ut illud nepos meus, nomine Menendus Soariz, cunctis diebus uite sue habeat. Post mortem uero eius, predicte Sancte Marie sedi relinquat; et de tercia parte duorum casalium, que in Baesteiriis(c) habeo, et ex omni tercia parte mobilium rerum, post obitum(d) meum, inuentarum michi pertinentium, tali, uidelicet, pacto ut in uita mea hec omnia supradicta habeam. Post obitum meum, sedis(e) Colimbriana(f) Sancte Marie, hereditario iure, possideat ut clerici ibidem commorantes semper, in orationibus suis, mei memoriam faciant. Sed si forte aliquis, ex meis propinquis uel extraneis, uenerit qui hoc meum factum frangere temptauerit, quisquis fuerit, in primis sit maledictus et excommunicatus et a gremio Sancte Matris(g) Ecclesie sequestratus, ex auctoritate Dei Omnipotentis et Sancte Marie Virginis et apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum, quorum reliquie in secretario predicte sedis honorifice continentur; et insuper non sit ei licitum per ullam assercionem sed, pro sola temptatione, quantum inquisierit tantum supradicte sedi componat; et carta suum uigorem obtineat. Facta carta mense Nouembris Era M.a C.a LXXX.a VIIII.a. Ego, uero, supranominata Auro Gunsaluiz, que hoc testamentum facere iussi, propriis manibus roboraui † et hoc signum feci.
Qui presentes fuerunt: Ciprianus presbiter ts., — Gunsaluus diaconus ts., — Martinus presbiter ts., — Petrus presbiter ts., — Ihoannes presbiter ts.
Gunsaluus diaconus notuit.
(a) Palavra adicionada na entrelinha. — (b) As palavras in territorio Colimbrie ... meo nepoti dedi encontram-se adicionadas na entrelinha. Repete-se desde preter até dedi. — (c) Palavra emendada de Baestoriis. — (d) Palavra adicionada na entrelinha. — (e) O -s encontra-se adicionado na entrelinha. — (f) Palavra emendada de Colimbriane com o e sopontado. — (g) Palavra emendada de Marie.
Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.