Testamentum de Sur quod fecit Alfonsus infans Henrici comitis filius
Cartulário:
- Livro Preto
Outorgante:
- Real
A) T. T. — Sé de Coimbra, Régios, m. I, doc. 14, or. (?) car.
D) T. T. — Sé de Coimbra, 2.ª incorp., m. 83, cóp. séc. XIII.
E) T. T. — Gav. 11, m. 2, n.º 4, cóp. séc. XIII.
Vid. etiam o documento 479 (= Cópia C). Corresponde ao primeiro instrumento da doação em data incerta, porque a textual —Março de 1118— é inadmissível.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego, infans Alfonsus, eximii(a) comitis Henrici et regine Tharasie filius, et boni imperatoris Ispanie bone memorie Alfonsi nepos, pro anima patris mei et pro remedio anime mee et pro penitentia quam debeo tenere, Sancte Marie Colimbriensis sedis et uobis, domno Bernardo episcopo Colimbriensi, dono atque concedo ipsos casales qui sunt in uilla Sancti Petri de Sur, quam scilicet uillam uos habetis in uestro testamento Sancte Marie Colimbriensis sedis. Et quia altercatio facta fuit, de ipsos casales, inter uos et Didacum Gunsaluiz qui tunc tenebat terram de Alaphoens, uolui totam litem et totam baraliam auferre, ideo placuit mihi, per bonam pacem et uoluntatem, sicut superius sonat, ut darem et concederem et testamentum facerem Sancte Marie Colimbriensis sedis et uobis, domno Bernardo, episcopo Colimbriensi, uestrisque successoribus, ipsos casales nominatos in uilla Sancti Petri; idem, casal de Benedicto et casal de Monio et casal de Louesindo et casal de Fromarigo, ut habeatis eos in perpetuum et uestri successores. Insuper etiam ipsam uillam Sancti Petri de Sur, quam in testamento habetis in ipsis casalibus, quos testaui, auctorizo et confirmo per suas terminationes, quomodo diuidit cum Ansianes et cum Nouales et cum Paules et cum Tabuladelo et cum Arcuzelo et cum Negrelos et cum Idrizes, cum quantum ipse obtinet et hominis ad prestitum est, intus et de foris. Siquis, autem, hoc nostrum factum irrumpere uoluerit, in primis sit excomunicatus et cum Iuda traditore dampnatus et non habet partem in regno Christi et Dei, nisi resipuerit et ad satisfationem uenerit, Era M.a C.a LX.a VI.a II.e Nonas Decembris. Ego, infans Alfonsus supra nominatus, qui hoc scriptum iussi facere cum manu mea roboro.
Qui presentes: Ermigius Moniz conf., — Pelagius Suariz conf., — Vida Nuniz conf., — Alfonsus Paaiz conf., — Alfonsus comes conf., — Aluitus Recamundiz conf., — † Porro ts., — Ihoannes prior ts., — Telus archidiaconus ts., — Ihoannes archidiaconus ts., — Petrus presbiter ts., — Petrus diaconus Castellanus ts., — Dominicus presbiter ts.
Petrus notuit.
(a) Palavra emendada de exiori.
Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.