Carta testamenti quod testauit Arias Manueliz et eius uxor Argelo Cidiz ecclesie Sancte Marie Coli[m]briensi de Ficairedo

Cartulário:

Nº Documento: 
0107
Fólio: 
51r
Data do documento
Ano: 
1115
Mês: 
4
Dia: 
23
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 19, or. vis. trans.

In nomine Sancte et indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Hec est carta testamenti quam nos Arias Manueliz et uxor mea Argelo Cidiz sana mente et prona uoluntate fecimus ecclesie Sancte Marie episcopalis sedis Colimbrie et eiusdem episcopo domno Gundisaluo siue clericis ibidem commorantibus de casales qui sunt in uilla que dicitur Figairedo super ipsa ecclesia uocabulo(a) Sancti Iuliani id est medietatem integram sicut resonat in illis cartis uenditionum sicut eam comparauimus proprio censu et ita terminatur inter uilla Todegildi et Figairedo sub monte Balesteiros decurrente riuulo Prato et Antoana territorio Sancte Marie. Concedimus ipsos casales id est medietatem integram supradicto loco Sancte Marie post obitum nostrum nullo herede succedente pro remissione peccatorum nostrum ut precibus sanctorum quorum ibi reliquie continentur adiuti quod nostris meritis nequimus ualeamus adipisci. Si autem alius quilibet uir aut femina siue de propinquis nostris siue de extraneis inde aliquid euertere uel auferre temptauerit non sit ei licitum per ullam assercionem cuiuscumque ingeniose calliditatis sed pro sola temeritate de suis propriis facultatibus restituat quadruplum eidem ecclesie omnia que auferre temptauerit et quandiu in hac pertinatia manserit sit excommunicatus a societate fidelium christianorum qui si in hac audatia ab hoc seculo obierit sit illi perpetua cum diabolo mansio in eterna dampnatione et hoc nostrum testamentum perpetuum obtineat uigorem. Facta est hec carta testamenti VIIII.o Kalendas Maias Era M.a C.a LIII.a et propriis manibus roborata sub testimonio fidelium quorum nomina infra sunt scripta †.
Gundisaluus Gunsaluiz ts., — Nunus Pelaiz ts., — Aluarus Paaiz ts., — Suarius Gunsaluiz ts., — Garsia Dauid conf., — M. subdiaconus conf.

Aparato: 

(a) A expressão cassales qui sunt in uilla que dicitur Figeyredo figura na margem direita em letra posterior.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.