Carta de molino de Antoniol quem dedit Exemenus et eius uxor
Cartulário:
- Livro Preto
Outorgante:
- Particular
Vid. etiam o documento 34 (= Cópia B).
In nomine Domini ueneratione et omnium sanctorum martirum precatio functionum. Ego Eseme[n]o, Frurtunio prolis, pariterque cum uxore mea Susanna, Dignus filia, rogauimus fieri et prompto animo firmare obtauimus, Domino denique admonente, didicimus, ut semper oram ultimam expectemus et de subitanea transpositione solliciti simus ait denique: "ueniam ad te tamquam fur et nescis qua ora uenio tibi"(a). Ait iterum: "nescitis enim quando Dominus domum ueniat sero an media nocte an galli cantu an mane"(b). Idcirco ultime ore mira dispensatione, nobis decreuit ut semper solliciti simus expectare aduentum eius, ne forte ueniens ut promisit, nos tales inuenit quales coronare statuit, sed quales ultricibus penis deputare predixit quoscumque enim ultimum diem reprobus repperit uenturis incendiis peremniter deputauit et quoscumque paratos regno inuenerit, perpetue felicitati sociauit. Et quia post mortem nulli datur penitendi locum nec benefaciendi aditum. Idcirco, dum uiuimus, facimus aliquid ex facultatula nostra, iubente Domino, tribuere, ut ait in euangelio: "Facite uobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant uos in eterna tabernacula"(c); et iterum Dauid: "Vouete et reddite Domino Deo Vestro"(d); et iterum: "tua sunt enim omnia Domine que de manu tua accepimus damus tibi"(e). Quamobrem, pro remedio animarum nostrarum, iubemus per manus prepositi nostri, uel damus Petro abbati et ecclesie Sancti Martini episcopi et confessoris(f) Christi unum molinum cum sua uarzena et cum suis aquis et cum suo monte per illa strada, pro gubernatione fratrum uel sororum qui in ordine sancto perseuerauerint, et habeat iacentiam in Antoniol, discurrente riuulo, ipso territorio Colimbriense, damus et confirmamus. Et siquis hoc uoluerit disrumpere in primis sit excommunicatus et cum Iuda traditore iudicatus et insuper pariet ipsum quod in testamento meo resonat, duplatum et iudicatum et hunc factum nostrum plenam habeat firmitatem. Facta series testamenti die IIII Nonas Iulii Era M.a C.a X.a VII.a. Ego, Exemeno, una cum uxore mea, Susanna, qui hunc testamentum facere, iussimus et istis idoneis testibus ad roborandum tradimus, et cum manibus nostris roborauimus † †.
Fremosindus ts., — Maruam Menendiz ts., — Ihoannes Cresconiz ts., — Truitesindus Truitesindiz ts., — Menendus Scapiz ts., — Didacus Ihoanniz ts.
Martinus notuit.
(a) Apoc. 3, 3: "Si ergo non uigilaueris, ueniam tanquam fur, et nescies, qua hora ueniam ad te". — (b) Mat. 24, 42-43: "Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus uester uenturus sit. Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora, fur uenturus esset, uigilaret utique et non sineret perfodi domum suam"; Marc. 13, 33-37: "Videte, uigilate; nescitis enim, quando tempus sit. Sicut homo, qui pergere profectus reliquit domum suam et dedit seruis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut uigilaret. Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus ueniat, sero an media nocte an galli cantu an mane, ne cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. Quod autem uobis dico, omnibus dico: uigilate!"; Mat. 25, 13: "Vigilate itaque, quia nescitis diem nec horam"; Luc. 12, 39: "Si sciret qua hora fur uenerit"; 1 Tess. 5, 2: "Dies Domini sicut fur in nocte, ita uenerit"; 2 Petr. 3, 10: "Adueniet auteum dies Domini ut fur"; Apoc. 3, 3: "Veniam ad te tanquam fur, et nescis". — (c) Luc. 16, 9: "Et ego uobis dico: Facite uobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant uos in aeterna tabernacula". — (d) Psal. 75, 12: "Vouete et reddite Domino Deo uestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili". — (e) 1 Paral. 29, 14: "Quis ego et quis populus meus, ut possimus haec tibi uniuersa offerre? Tua sunt haec omnia, et, quae de manu tua accepimus, dedimus tibi". — (f) A expressão molinum in Antanholl figura na margem esquerda, em letra posterior.
Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.