Testamentum de ecclesia Sancti Felicis de Aiantis quod feci ego Petrus Ihoannis et uxor mea Goda. De Aiantis

Cartulário:

Nº Documento: 
0095
Fólio: 
46r-46v
Data do documento
Ano: 
1139
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 33, or. car.

In nomine Sancte et perpetim manentis Trinitatis. Hoc est testamentum quod omni uoto et plena uoluntate sana et integra mente exarare et confirmare decreuimus ego uidelicet Petrus Ihoannis et uxor mea Goda anime nostre salutem inquirentes euangelium quippe preceptum pre oculis habentes in quo Dominus discipulos suos ammonet dicens: "Vigilate et orate quia qua hora non putatis filius hominis ueniet"(a) necnon et illud "si autem non uigilaueris ueniam tamquam fur et nescies qua hora ueniam ad te"(b) et metuentes quod absit ne intestati ab hac discederemus uita id exposuimus preponere de paupertate nostra unde illa examinationis dies nobis aliquantulum existat mitissima uita nos modo comitante iubemus dare ecclesie Sancte Marie Colimbriensis sedis per manus uidelicet eiusdem prioris domni Ihoannis canonicorumque eius ecclesiam Sancti Felicis cum suis LX.a passibus per circuitum que est in hereditate nostra scilicet uilla Aiantis sita tali quidem tenore ut ab hac die in tempore predicte sedi priori ibidem commorantibus sit iure hereditario possidenda pro remissione peccatorum nostrorum ut eorum orationibus atque sanctorum meritis quorum ibi reliquie et nomina continentur adiuti quod nostris meritis nequiuimus ualeamus adipisci hoc denique per contestationem Omnipotentissime Deitatis dicimus quod huic nostro facto ab hac die et in futuro non erimus contrarii. Quod si forte nos quod absit aut alius quilibet uir siue femina tam de propinquis nostris quam extraneis hoc testamentum euertere et illam supradicte sedi ecclesiam auferre temptauerit non sit ei licitum per ullam assertionem sed pro sola temeritate eidem sedi DC.os solidos bone monete exsoluat et quandiu in hac pertinacia manserit sit excommunicatus a societate fidelium christianorum qui si in hac audacia ab hoc seculo obierit sit illi perpetua cum diabolo mansio in eterna dampnatione et hoc testamentum perpetuum habeat uigorem quod scriptum est in Era M.a C.a LXX.a VII. Nos prefati qui hoc scribere decreuimus coram idoneis testibus quorum nomina inferius sunt scripta manibus nostris robor[a]mus et signum Sancte Crucis huic cartule imponimus † †.
Ego Ihoannes prior conf., — Petrus presbiter Sesnandi conf., — Martinus presbiter Clementi conf., — Telus presbiter conf., — Christoforus diaconus conf., — Ihoannes subdiaconus Tedoni conf., — Ihoannes Midi ts., — Martinus Pelagii ts., — Petrus Gani ts., — Martinus presbiter Ihoannis ts., — Pelagius presbiter Cidiz conf., — Martinus presbiter Saluati conf.
Michael qui et Salomon notuit.

Aparato: 

(a) Luc. 12, 40: "Et uos estote parati, quia, qua hora non putatis, filius hominis uenit". — (b) Apoc. 3, 3: "Si ergo non uigilaueris, ueniam tanquam fur, et nescies, qua hora ueniam ad te".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.