Carta de manda Cipriani presbiteri Clementis
Cartulário:
- Livro Preto
Outorgante:
- Particular
Ego Ciprianus Clementiz timens diem mortis mee mando sic diuidere habere meum pro anima mea: In primis canonicis Sancte Marie IIII.or morabitinos et meum uas de argento de tali pacto ut cotidie canonici bibant per eum in capitulo et nullus bibat per eum in mensa nisi propincuus meus parens episcopo IIII.or morabitinos operi asinum meum, confraternitati clericorum cubam quam fecit(a) Pelagius Albus, confratribus meis III morabitinos quos diuidant inter se, leprosis I morabitinum. Mando ut Ciprianus Ihoannis meus sobrinus teneat illam uineam que fuit Ihoannis Roderici et Petri Ihoannis sicut iacet cum medietate sui torcularis et inde det in unoquoque anno in die mei anniuersarii canonicis ad sepulcrum meum ordinatim solito more conuenientibus II.os morabitinos et diuidat ipse eos illis canonicis qui ibi ut supradictum est conuenerint. Et si episcopus uel aliquis aliud inde uoluerit facere habeat uineam illam iste Ciprianus cum fratre suo Dominico Ihoannis et Ihoanne Dominici et faciant inde pro mea anima quod uoluerint et post mortem istius Cipriani uel istorum meorum sobrinorum relinquatur parenti meo propinquiori et maxime clerico qui similiter faciat cum illa cuba de Figeira, ad scriuaniam I morabitino, Petro Humariz meo abati II.os morabitinos, Dominico Ihoannis et Cipriano Ihoannis et Ihoanni Dominici domos meas cum tribus cubis et cum omnibus uoluntatibus de uineis et uineam de Porta de Sole cum suo torculari, Petro Ihoannis sobrino meo uineam illam que fuit Laurencii Dentuza et quantum ibi habeo usque ad uineam de Sancta Cruce, Dominico Ihoannis et Ihoanni Dominici meas arcas que sunt in canonica et sorteliam et meum lectum cum sua liteira, Cipriano Ihoannis meum mantum et arkam de doma, Dominico Ihoannis meam capam pellem, Iuste Cipriani X morabitinos et si ista mortua fuerit antequam nubat dentur sorori sue Gorde et si Gorda similiter mortua fuerit dentur Passare et si ista mortua fuerit dentur patri suo uel fratribus earum, sobrino meo Petro Dominguiz X morabitinos, tribus filiis Columbe Clementiz et filie singulos morabitinos, Cipriano filio mei sobrini Tome I morabitinum, tribus filiis Dominici Ramiriz singulos morabitinos, Marie Ramiriz meam pellem cordeiram nouam, filiis suis singulos moz, sobrine mee Passare meam mantam de arca, Gorde II.os morabitinos pro manta, Martino Andree I morabitinum, filiis(b) Ioannis Ciprianiz III.es morabitinos, ad Paris I morabitinum, Iuste Cipriani I morabitinum, filiis Marie Gunsal[uiz] et Iuste Gunsal[uiz] I moza, Marie Ihoannis I moza, Saluadorino I morabitinum, Ihoanni Vincenti I morabitinum, Iusta de Sebe I moz et hoc totum detur per manus Dominici Ihoannis et Cipriani Ihoannis. Et mando ut si aliquid fuerit superfluum de uino et oleo uel aliquid de meo dent isti mei supradicti sobrini ubi melius uiderint. Et mando in missas cantar Petro Saluatoris I morabitinum, Petro Humariz I morabitinum, magistro Ihoanni I morabitinum, Fernando Ihoannis diacono I morabitinum, Marie Cipriani II morabitinos, Iuste Pelagii medium morabitinum, Martino Anaie unas caligas, in opere signi Sancti Ihoannis II morabitinos. Et dico et uoco Ciprianum Ihoannis liberum et quite de meo quod tenuit. Et si forte quod non puto aliquis homo ad mali uoluerit ei facere uel dicere propter illud quod iudicauit de meo sit maledictus et pectet quantum inquisierit et domino terre aliud tantum. Ihoanni Cipriani et Dominico fratri suo VI morabitinos, Petro Ihoannis hereditatem de Proua tali pacto ut non habeat licenciam uendendi eam nec subpignorare nec etiam uineam, pellem meam de fustaes Iuste Cipriani, cardenam Susane Sendiiz. Et mando si Ihoannes D[o]m[ini]ci fuerit mortuus in uia uel illuc ubi est antequam recipiat suam her[e]dam ut due partes de her[e]da quam ei mandabam dentur Dominico Cipriani et Ihoanni Cipriani et tercia detur pro mea anima. Inuenimus VIII pezas de cera magnas et III minimas ad mensuram oblatarum et sint pro ad Ihoannem Dominici preter quod expenderint in me, Dominico filio de Petro Cipiiz medium morabitinum. Vendatur crux de meo collo et detur in claustra. Clericis scilicet: Saluatore medium morabitinum operi medium Tarasie filie Dominici Saluatoris I morabitinum Martino et sororibus eius filiis duabus filiis domni Thome singulos medios morabitinos, ponti I morabitinum, Hospital de Ierusalem I morabitinum, Eugenie Martini medium morabitinum. Detur domnus Ciprianus Clementiz VI solidos de arencos et II arencos et II momos et II sortelias argenti sine lapidibus ut cooperiant inde unum euangeliorum librum et I morabitinum unde deauretur liber ille et habeat Petrus Saluatoris presbiter. Et sciendum quod illam uineam et hereditatem quam mando sobrino meo Petro Ihoannis do eas illi tali pacto ut in omni uita sua habeat fructum illarum et non habeat potestatem uendendi uel subpignorandi eas, post mortem uero suam si habuerit semen habeat eas in uita sua tali uidelicet pacto ut mater eius nec alius habeat potestatem alienandi uel uendendi eas et si [sine] semen mortuum fuerit dentur pro anima mea.
(a) Palavra adicionada na entrelinha. — (b) O s encontra-se adicionado na entrelinha.
Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.