Karta de Abrafemes

Cartulário:

Nº Documento: 
81
Fólio: 
47r
Data do documento
Ano: 
1160
Mês: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 47r] Karta de Abrafemes

IN Christi nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussi facere ego Gunsaluus Fernandiz tibi Suario, presbitero, Ordoniz, de hereditate mea propria quam habeo in terminis Colimbrie, in loco qui uocatur Abrahemes. Uendo et concedo tibi illam hereditatem prenominata, scilicet, unum casalem integrum in quo nunc habitat Pelagius Godiniz, cum suis terris cultis et incultis et cum ingressu et regressu et cum aquis et pascuis et cum montibus ac uallibus et uineis et arboribus et almuneis, scilicet, casalem supradictum integrum, cum totis suis pertinentiis, quantas ad illum pertinent per suis antiquis terminis, pro pretio quod a te accepi, scilicet, XIIII morabetinos, quia tantum mihi et tibi bene complacuit. Et de pretio apud te nichil remansit. Et de hodie in antea sit sit (sic) illud casal de dominio meo abroso (sic) et in tuo dominio dato et confirmato.
Si forte ego seu aliquis ex meis propinquis seu ex mea gente uel aliena illud casalem tibi auferre uoluero uel uoluerit, quisquis fuerit, quantum aufere uoluerit tantum tibi in duplum componat et domino terre aliud tantum.
Facta carta mense marcio, era TCa LXLa VIII.
Ego supradictus Gunsaluus, qui hanc kartam uenditionis tibi Suario facere iussi, coram hominibus roboro et cum propria manu hoc signu(signum)m facio.
Qui presentes fuerunt:
(1ª col.) Menendus Gontimirit testis.- Petrus Saluadoriz testis.- Fernandus Pelaiz testis.
(2ª col.) Petrus Menendus testis.- Aluitus Kardador testis.- Petrus Saluadoriz testis.
S[ancius] (a) presbiter notuit

Aparato: 

(a) Abreviado S.

Bibliografia: 

Ed.: LT, pp. 712-713 n. 81.