Karta de Abrafemes

Cartulário:

Nº Documento: 
82
Fólio: 
47r-47v
Data do documento
Ano: 
1163
Mês: 
1
Documento original
Original: 
Sim
Cota: 
ANTT, Lorvão, maço 3, doc. 36.

Outorgante:

[f. 47r] Karta de Abrafemes

IN Dei nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussi facere ego Didacus Bonus et uxor mea, Iusta Martiniz, uobis Iohanni, abbati Laurbanensi, et omni conuentu eiusdem monasterii, de una nostra he[re]ditate propria quam habemus in territorio Colimbrie, in loco que uocatur Abrafemes. Et est nominata de tota illa quarta parte de illa uilla quam nos habuimus | [f. 47v] ex parentela nostra, scilicet, de Xem et VI partes, quinque partes. Uendimus uobis ipsas quinque partes, terras ruptas et inruptas, montibus et uallibus, fontes, almunias, pascuis et turre uetera, pro precio quod de uobis accepimus, scilicet, nominati XVII morabetinos, tantum nobis et uobis bene complacuit. Et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Habeatis uos ipsam hereditatem firmiter, sicut nostros intercessores habent et nos habuimus, et faciatis de ea quicquid uobis placuerit semper.
Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus, de nostris propinquis uel de extraneis, qui hoc nostrum scriptum irrumpere uoluerit et nos in concilio eam actorizare non potuerimus aut noluerimus, tunc simus nos constricti coram iudice donec reddamus uobis ipsam hereditatem duplatam et quantum fuerit melioratam, et domino patrie aliud tantum.
Facta carta mense ianuarii, era Ma CCa I.
Nos supra nominati, qui hanc cartam iussimus facere, cum nostris manibus roboramu(2 signa)s.
Qui presentes fuerunt: testes (a):
(1ª col.) Monio Uenegas testis.- Uincencius Zapateiro testis.- Didacus Sinebarbas testis.- Petrus Didaci vidit.
(2ª col.) Gunsaluus Perna testis.- Monio Menendiz testis.- Menendus Parente testis.- Martinus Barriga presbiter vidit.

Aparato: 

(a) Sic.

Bibliografia: 

Ed.: LT, pp. 713-714 n. 82.
Cfr.: Ruiz Asencio, ‘Los copistas’, p. 233.