Testamentum de sancto Cucufati in uilla de Arcus. XXII karta

Cartulário:

Nº Documento: 
22
Fólio: 
15r-15v
Data do documento
Ano: 
943
Mês: 
3
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 15r] Testamentum de sancto Cucufati in uilla de Arcus. XXII karta

In Dei nomine. Ego Petrus presbiter, cognomento Bahalul, tibi Daniel presbiter. Placuit mihi atque conuenit, nullus quoque gentis imperio nec suadentis articulo, sed propria mihi accessit uolumptas, | [f. 15v] ut uenderem tibi, sicuti et uendidi, mea ecclesia uocabulo Sancti Cucufati cum suis titulis et cum suos dextros et cetera pars reliquiarum sancti Clementi (a), eficum (sic) intrinsecus ipsius ecclesie, cum reliquiarum suis uel ormamentis (sic) ipsius ecclesię, et, in giro de illa ecclesia, toto suo aro ab integro uobis concedo illa ecclesia pernominata in uilla de Arcus. Et do uobis illa ecclesia pro precio nominato, id est, XLa et Ve solidos kazimis, tantum mihi bene complacuit, et de precio apud te nichil remansit in debitum. Ita ut ab odierno die et tempore sedeat illa ecclesia de iuri meo abrasa et in uestro dominio tradita uel confirmata perpetimque abitura. Et post hec rationem seruata, ut in uita tua illa ecclesia obtineas et post obitum tuum ad illo monasterio reuertat, uocabulo Sancti Mametis de Lauribanus, pro remedio anime nostre uel parentum nostrorum.
Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hunc nostrum factum ad inrumpendum, inprimis sit excomunicatus et cum Iuda traditore habeat participio, et insuper quantum auferre conaberit in duplo componat.
Facta karta uenditionis IIII° kalendas aprilis, era DCCCCLXXXI.
Ego Petrus presbiter in anc kartam uen[di]tionis manu mea r(signum)oboro.
Moisen indignus presbiter notuit.
Siloni presbiter ibi presens fuit. Iucif testis. Abidi testis. Nazar testis.

Aparato: 

(a) em interlin.

Bibliografia: 

Reg.: Catón, ‘La documentación’, p. 500 n. 18.
Ed.: PMH - DC, I/I, p. 30 n. LI; LT, pp. 627-628 n. 22.