Testamentum de uilla de Ferrariolos. XXIIII karta

Cartulário:

Nº Documento: 
24
Fólio: 
16r-16v
Data do documento
Ano: 
976
Mês: 
11
Dia: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 16r] Testamentum de uilla de Ferrariolos. XXIIII karta

Nos, omnes (a) de Ferrariolos qui subter roboraturi uel signa facturi sumus, id sumus, Marcus et uxor mea, Antulina; Abdonna et filiis meis Meheb et Menendo; Montakem et uxor mea, Palma; Iusto et uxor mea, Eolalia; Nausti, Iulia, Arias et uxor mea, Maiorina; Elias et uxor mea, Maiorina; item Iulia, Leocadia, item Menendo et uxor mea, Faregia, totos de uilla Ferreirolos, uobis domino Primus abba uel fratribus uestris. Placuit nobis atque conuenit, nullus quoque gentis inperio nec suadentis articulo, sed propria nobis accessit uolumtas, ut uenderemus uobis nostra uilla integra que uocitant Ferrariolos pro precio nominato, id est, octuaginta modios inter milio et tritico, tantum nobis bene conplacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Ita de odie et tempore sedeat illa uilla de iuri nostro abrasa et in uestro tradita atque confirmata perpetimque abitura.
Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis omo uenerit uel uenerimus contra hunc nostrum factum ad inrumpendum, inprimis sit excomunicatus et quantum auferre conaberit in duplo componat, | [f. 16v] et ad iudicem La solidos, et anc karta uenditionis plenam habeat roborem.
Facta karta uenditionis kalendas nouembris, era millesima XIIIIa.
Ego, Marco, et uxor mea, Antulina, Abdonna et filiis meis Moheb et Mendo, Montakem et uxor mea, Palma, Iusto et uxor mea, Eolalia, Arias et uxor mea, Maiorina, Elias et uxor mea, Maiorina, Nausti, Iulia, Leocadia, Menendus et uxor mea, Faregia, in hanc karta uenditionis, quod fieri uoluimus, manus nostras r(17 signa)oborauimus.
Qui fuerunt presentes: Samuel de Larzana testis.- Elias de Auelanas testis.- Dauid de Handones.- Salamon de Kanallas testis.- Abdella et Uitas testis (b).

Aparato: 

(a) Abreviatura de omnes, embora o sentido exija omines.- (b) No texto lê-se t(esti)s ainda que se deva entender testes.

Bibliografia: 

Reg.: Catón, ‘La documentación’, p. 522 n. 45 (sub anno 977).
Ed.: PMH - DC, I/I, pp. 74-75 n. CXVIII; LT, pp. 629-630 n. 24.