Testamentum de Nezeron et Tortora de illo ualle de Hiarellas et de Ualle Couo. II°
Cartulário:
- Lorvão
Outorgante:
- Particular
Não tem sido possível identificar o monarca mencionado no texto (f. 3r) como ‘ille rex’.
| [f. 2v] Testamentum de Nezeron et Tortora de illo ualle de Hiarellas et de Ualle Couo. II°
Domnis inuictissimis ac triumfatoribus gloriosis sanctisque martiribus sancti Mametis, martiris Christi, corum baselica esse cernitur in loco predicto subtus montis Lauribanus, secus ribulo Mondeco, suburbio Conimbrie, quos patronum abere uellimus et proptectorem uel intercessorem apud pium Redemtorem desidaramus. Ego, nos, exiguos famulos uestros uel omnium seruorum Domini seruos Nezeron et Tortora, cum peccatorum nostrorum mole depressos, non usquequaque disperatione deicimur, qui etiam texte conscientie reatui nostro criminis sepe pauescimus, ut per uos tandem sanctisimum (a) martir reconciliari mereamur a Domino, et quia scriptum est, «Vouete et reddite Domino Deo uestro» (b). Et ideo nos cum omni effectu mentis atque operis ipsam nostram deuotionem adinplendum procuramus, quod per plurimis annis cogitauimus modo adimplebimus.
Ideo nos superius nominati, Nezeron et Tortora, placuit nobis, sana mente integroque (c) consilio, mente perfecta pacisque uoluntas, ut adimpleremus lex quod gloriosis principis nostri constituerunt, una cum ortodoxis uiris inlustris, presago spiritu pleni, calle rectis pro dubio declararunt, de hereditatem ad propinquis, extraneis uel unuscuiuslibet personis, ut unusquisque de rebus suis cuiuslibet personis cum omni odore et perpetue firmitatem habere tradere liceat. Et ideo, pertimescentis diem magni iudicii ne repentina mors sub occasione nobis deueniat, placuit nobis ut faceremus ad ipsius loci et sanctorum altariorum kartula testamenti seriens benefactis de omnem nostrum ganatum quicquid nunc abemus uel deinceps augmentare uel aplicare potuerimus usque ad obitum nostrum, id est, subtus ciuitas Conimbrię, domos cum cortes cum intrinsecus domorum, cupos, cupas, lectus, catedras, mensas, mensorios et omnia utensilia usui nostro deseruientium; aurum, argentum, ferramentum uel omnis generis metallorum, pannos siricos, lanos et lineos, cibaria, uino, kaballos, mulos et asinos, equas, res quoque boues, uacas et ouelias et porcos seu uolatilium. Adicimus uic loco et sancto cenobio uineas et pomares quos | [f. 3r] habemus in ualle que uocitant Inquiris cum toto suo termino et locis antiquis; et alias duas uineas in ualle de Cosęlias; et terras rubtas et inruptas et nostra ratione in uilla de Alkapdec et in uilla de Alcoyrana; et in uilla de Arazedo sesegas cum suos molinos; et nostra ratione in uilla de Sancti Iusti et in uilla de Talabario; seu in quinione de Forma et nostro quinione in campo de Mauricos, et una larea in porto de Ananelos et in Alfaura; et alia larea in Sancti Iusti, et alio quinione in Arquanio et illo kanale integro que nobis donauit ille rex. Et adicimus aduc Ualle Kouo cum terras ruptas uel inruptas de termino de Abzoleiman usque in termino de Garbes; et omnia nostra ratione in uilla de Albiaster siue de ecclesia siue de domo, cum corte siue uineas; et nostra ratione in uilla de Uimenaria in uineas, in pomares, ortis uel quicquid apprestitum ominis est; et omnia nostra ratione in uilla de Gondelino et in kampo de Fontauria et una larea in uilla Figaria et nostro pomare. Amodo uel deinceps, sub ea tamen uidelicet rationem seruata, ut in uita nostra nobis deseruiat et post obitum nostrum pro remedium anime nostre ipsas hereditates integras, sicut iam superius diximus, iuri monasterii huius (d) permaneat.
Si quis tamen, quod fieri minime credimus et indubitanter tenemus, quod aliquid homo uenerit uel uenire conaberit contra hunc nostrum factum uel decretum ad inrumpendum uel infringendum, de propinquis uel de extraneis uel quemlibet homo, inprimis sit excomunicatus ab omni cetui christianorum, et cum Iuda traditore abeat participio in eterna damnatione, et a corpus et sanguinis Domini nostri Ihesu Christi sit secregatus. Et ipsum quod ausum fuerit contaminare aut inuelere quadruplo componat, et post parte iudicum qui tunc fuerit auri talentum II°. Et unc nostrum factum plenam obtineat firmitatem, stantem et permanentem in uius perpetue firmitate.
VIIII° kalendas augustas, era MVa.
Ego Nezeron et Tortora in anc kartulam testamenti, quod fieri uolumus et religendo cognouimus, manus nostras robora(2 signa)bimus.
Qui fuerunt presentes:
Samson iben Abulhiar testis. |
[f. 3v] (1ª col.) Filio suo Izmagal testis.- Gabdella iben Zagaz (e) testis.- Filio suo Flores testis.- Iulianus, cogmento (sic) Habzecri presbiter testis.- Salamon iben Nezeron testis.- Hamit. Suo filio Gaudinas testis.- Fethe iben Rezemondo testis.- Suo germano Gazim testis.- Valid iben Atanagildo testis.- Suo germano Baron testis.
(2ª col.) Motakar iben Spidio testis.- Suo germano Becar testis.- Lazaron Leodesindo iben Ferhe testis.- Zalama iben Floresindo testis.- Suo germano Gondemiro testis.- Fromarigo iben Nezar Lopazer testis.- Zalama iben Nezeron testis.- Kazem presbiter testis.- Cendon presbiter testis.
(a) si interlin.- (b) Ps. 75, 12.- (c) q(ue) interlin.- (d) h interlin.- (e) z- corrigido sobre s.
Reg. e com.: Catón, ‘La documentación’, p. 513 n. 33.
Ed.: PMH - DC, I/I, pp. 59-60 n. XCIV; LT, pp. 594-597 n. 2.