Testamentum de Gundemirus et Susana de Alualad. IIII° testamentum

Cartulário:

Nº Documento: 
04
Fólio: 
4r-4v
Data do documento
Ano: 
935
Mês: 
9
Dia: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 4r] Testamentum de Gundemirus et Susana de Alualad. IIII° testamentum

In Dei nomine. Ego Gondemirus et uxor mea, Susana, uobis Mestalio abbati uel fratribus tuis. Non est enim dubium set plerisque manet cognitum eo quod nec initium nostrum nobimus nec exitum considerare ualeamus. Et ideo, metu mortis perterriti, cum aduc essemus incolomes ei (a) sana mente integroque consilio, elegimus uobis facere cartula testamenti, sicuti et fecimus, de omnia nostra hereditate uel facultate quicquid habemus uel abere potuerimus. Inprimis de uilla de Albalat per suos terminos tertia; et de alia tertia, item tertia tam in monte quam in campo; de campo de Fonte Auria tertia et de Pulgaria tertia; cortes et domos et intrinsecus domorum, res quadrupeda, equas et uaccas, ouelias, aurum uel argentum, uestimentum, uineas uel pomares siue et debitum quicquid nobis aliquid debuerit, seu et omnia quod ad usum hominis de prestatione huius seculi, | [f. 4v] omnia ab integro post obitum nostrum, pro redemptione anime nostre, uobis concedimus possidenda. Insuper etiam promittimus Deo et uobis ut qui ex nobis supprestis fuerit in presenti uita monasterium introeat et, secundum institutionem regule et arbitrio uestro fuerit, uiuat. Damus etenim ista omnia supranominata post parte monasterii uestri uocabulo Sancti Mametis uel fratribus qui ibidem in uita sancta perseuerauerint, ut quicquid exinde agere uel facere uolueritis liberam in Dei nomine abeatis potestatem.
Si quis tamen, quod fieri minime credimus, aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hunc nostrum uotum uel textum concessionis nostre ad inrumpendum, inprimis sit excomunicatus ab omni ecclesia et cum Iuda proditore habeat participium in eterna pena nunquam ulterius finienda, insuper, damna legum afflictus, pariet ipsa re que auferre temptauerit quadruplata. Et uobis perpetim abitura.
Facta karta testamenti III° idus septembris, era DCCCCosLXXIIIa.
Gundemirus et uxor mea, Susana, in hanc kartula testamenti a nobis facta manus nostras confirmabimus (2 signa).
(1ª col.) Munius Gutierriz conf.- Desiderius abba conf.- Leouegildus abba conf.- Abolinus abba conf.- Donadeo, cognomento Abuzhac, abba conf.
(2ª col.) Iquila testis. Lazarus testis.- Habdela testis. Maurecatus testis.- Manualdus presbiter. Daniel presbiter testis.- Nazar testis. Primus testis.- Salamon testis. Adaulfus presbiter testis.- Nezeron, Zacoi, testes.
(3ª col.) Elias testis. Almundir testis. Abuzuleiman testis.- Godesteo testis. Ceide presbiter. Viarigus presbiter testis.

Aparato: 

(a) Ainda que seja clara a leitura ei, deveria ler-se et.

Bibliografia: 

Reg. e com.: Catón, ‘La documentación’, pp. 495-496 n. 11.
Ed.: PMH - DC, I/I, p. 25 n. XL; LT, pp. 598-600 n. 4.