Testamentum de Santius rex de Albalat. V° testamentum
Cartulário:
- Lorvão
Outorgante:
- Real
Sancho I, filho de Ramiro II, foi rei de Leão entre 956 e 958 e, depois, entre 959 e 966. O rei Vermudo que confirma o documento, mas em data posterior e desconhecida, tem de ser Vermudo II (982-999).
[f. 4v] Testamentum de Santius (a) rex de Albalat. V° testamentum
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis, Patris uidelicet Filii et Spiritu Sancti. Hec est tomum series scripture testamenti uel donationis quem facere decreui ego Santius, adiutus uirtutem, fultus in regno, vobis domno Primus abba, | [f. 5r] cum collegio fratrum degentes uobiscum in locum Sancti Mametis, quorum baselica fundata esse dinoscitur Lauribano, in Domino Deo sempiternam salutem. Amen. Annuit atque conuenit spontanee serenitatis nostre glorie ut donaremus atque contestaremus uobis omnes abrutellas quas arrupit Gundemiro iben Daudi per eius circuitu, ut fuerunt ipsos karualiares quas (b) arrupit sicut se lebat de Albalat et pergit ad parte Eyras per omnique giro, sicut illut obtinuit in iuri suo ipse Gundemiro. Sic ipsa arruptela ab integro concedimus et contestamus uobis, ut sit pro substentatione uestra seu ospitum, pauperum et peregrinum et propter remedium animarum nostrarum, quia sic admonet nos Sancta Scriptura: «Da, Domine, quia dedi; miserere mei, quia misericordiam feci» (c), ita ut ex presenti die et tempore sit omnia contestata post parte iam prefato loco et uestra perenniter abiturum per secula cuncta.
Si quis uero aliquis homo, quisquis fuerit, hunc nostrum infringere uel contaminare uoluerit uotum, inprimis sit segregatus a corpus et sanguine Domini nostri Ihesu Christi et cum sceleratis penas luat tartareas baratro dimersus, et hunc factum nostrum in cunctis obtineat firmitatis roborem. Adicimus ibidem etiam uobis illo molino qui est in uilla nostra Anzana, ipso molino quem comparauerat ipse Gundemiro de Zaadon Falifaz, sic illum modo post parte uestra concedimus uel contestamus ut abeatis illum perpetualiter cuncta per euo.
Facta series testamenti die XVII kalendas decembris, era millesima IIIIa.
Sancius, serenissimus princeps, hanc concessione a nobis facta (monogramma).
(1ª col.) Gundisaluus Muneonis conf.- Ennego Uegilani conf.- Fernandus Uermudiz conf.- Ennego Azinariz, maiordomo, conf. |
[f. 5v] (2ª col.) Tellus Mirelle conf.- Nunu Mirelle conf.- Fredenando Rodorigiz conf.
(3ª col.) Nepozanus Didaz conf.- Gundisaluus Uermudi, armiger, conf.- Nunu Garseani conf.
Veremudus rex confirmo.
(a) Escrito sentius e acrescentado a sobre e.- (b) s interlin.- (c) Cf. Caesarius, in admonitione 2: «da, Domine, quia dedi, dimitte quia dimisi».
Reg. e com.: Catón, ‘La documentación’, pp. 509-512 n. 31.
Ed.: PMH - DC, I/I, p. 58 n. XCII; LT, pp. 600-601 n. 5.