Testamentum de Sancto Bartolomeus in arraualde de Colimbrie. XVII karta

Cartulário:

Nº Documento: 
17
Fólio: 
12v-13r
Data do documento
Ano: 
957
Mês: 
11
Dia: 
2
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Outra cópia (s. XIII) in ANTT, Lorvão, maço 1, doc. 2 (texto 3).

| [f. 12v] Testamentum de Sancto Bartolomeus in arraualde de Colimbrie. XVII karta

In Dei nomine. Ego Samuel presbiter, qui fui uigario de Petro presbitero, cognomento Baleuli. Non est enim dubium set multis maneat notum eo quod egrotabat Petrus presbitero et congregabat ad se multitudo filii bonorum hominum, et habuit in suam uolumptatem, secundum et fecit, ut abue (sic) persone sue tradere ipse Samuel presbiter homnia quod possidebat post parte sancti Mametis, martiris Christi, qui est fundatum in locum Lauribani, territorio Colimbrie, sicut ipse Petrus presbitero in salutem fuisset et in mente perfecta (a). Et cum autem migrabit Petrus presbitero, pergit ipse uigario ad monasterio Laurbani et obsculauit pedes de ille abbas simul et ad fratres ut conplerent omnia quod illi iusserant. Sic autem preuiderunt bene ipsius fratres, secundum fuit uolumptas de ipsius defuncti, ut si fuisset suo soprino in gradum sacerdotalem, nomine Adefonso, ut possideret ecclesia Sancti Cucufati et alia ecclesia Sancti Christofori, qui uocant ea Sancti Bartolomeus, qui sunt fundatas in arraualde de Conimbrie, et suos domos cum suas cortes et suas uineas qui sunt in giro de illas ecclesias. Si autem ipse Adefonso non permansiset in gradum sacerdotalem, secundum nec fecit, ut ipsas ecclesias iam pernominatas et ipsas kasas et ipsas uineas uel omnia sua facultate quod ipse Petrus presbiter relinquid ut in iuri Samuel presbiter fuisset dimissum et illi post parte ipsius monasterii testamentum inde faceret, secundum et fecit post obitum ipsius Adefonsi, ita ut fuit uolumptas Petrus presbitero, qui migratus fuit, et Samuel presbiter complebit. Ego Samuel presbiter, qui sum uigario de Petrus presbitero.

Et hec testamentum

Domnis inuictissimis hac triumfatoribus sanctis martiribus gloriosi sancti Mameti, quorum baselica locum Laurbanus fundata esse cernitur. Ego Samuel presbiter, qui uigario fui de Petro presbitero, ex uoto proprio ipsius defuncti conferre deberem, et quia scriptum est: «Vouete et reddite Domino Deo uestro» (b), ideo omnia affectu operis eandem ipsam deuotionem implere procuro acsi concedo et offero ecclesie uestre in locum | [f. 13r] Conimbrie fundate. Concedo, ut dixi, pro uictis adque (c) uestimentis monacorum qui in ipsa ecclesia deseruierint seu pro luminaribus altariorum uestrorum uel elemosinas pauperum, do atque concedo in arraualde de Conimbrie duas ecclesias iam pernominatas Sancti Bartolomei, qui in antea uocabant Sancti Christofori, et Sancti Cucufati, domos cum cortes uel intrinsecus domorum quantum ad omines apprestitum est. Similiter et uineis et ortis qui sunt iuxta illas ecclesias qui de ipso defuncto fuerunt, ecclesie uestre offero perpetualiter abiturum iure pateat possidenda. Quo et iurationem confirmo per Deum patrem omnipotentem quia nunquam ero uenturi ad inrumpendum hanc karta testamenti.
Et qui talia ausus fuerit contaminare et ipsius uoti defuncti (d) frangere, inprimis sit excomunicatus et ab omni cetui christianorum sit segregatus et cum Iuda traditore sit condemnatus in pena nunquam finienda, et insuper pariet de quod contaminatus fuerit duplatum et post parte episcopo D solidos componat et Cm flagelas suscipiat.
Ego Samuel presbiter, qui uigario fui de Petro presbitero, in anc kartula testamenti manu mea r(signum)oboraui.
Notum die IIII° nonas nouembris, era DCCCCLXLaVa.
(1ª col.) Donadeo abba conf.- Tedoni abba conf.- Ambulatus presbiter testis.- Moisen presbiter testis.- Abundantius presbiter testis.- Siloni presbiter testis.- Iohanes presbiter testis.
(2ª col.) Aiubandus presbiter testis.- Homoroz presbiter testis.- Aaron presbiter testis.- Tructesindus presbiter testis.- Fafila presbiter testis.- Paulus presbiter testis.- Dulcidius presbiter testis.
Vincenti presbiteri qui et notuit.

Aparato: 

(a) a corrigido sobre e.- (b) Ps. 75, 12.- (c) d interlin.- (d) c interlin.

Bibliografia: 

Reg.: Catón, ‘La documentación’, p. 504 n. 25.
Ed.: PMH - DC, I/I, p. 43 n. LXXIV (com variantes da cópia do s. XIII); LT, pp. 619-621 n. 17.