Testamentum de Uilla Coua, de Ildras presbiter

Cartulário:

Nº Documento: 
38
Fólio: 
25r-25v
Data do documento
Ano: 
1051
Mês: 
8
Dia: 
7
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 25r] Testamentum de Uilla Coua, de Ildras [presbiter]

Domnis inuictissimis hac triumfatoribus gloriosis sancti Mametis et sancti Pelagii, martiris Christi, quorum baselica esse cernitur in loco predicto Lauribanus, territorio Conimbrie. | [f. 25v] Ego exiguo confratre uestro Domini seruo Ilderani confessor, cum peccatorum meorum mole depresso, placuit michi et sanus et sana mente integroque consilio, mente perfecta pacisque uolumptas, ut facerem ad ipsius loci et sanctorum altariorum uestrorum cartula testamenti series benefacti de uineas meas proprias que abeo in uilla prenominata quos uocitant [Uilla] Coua. Et abeo illas de parte de mea mater. Do et testo illas ad integrum cum terras et suos casales et cum quantumque ibidem apprestitum ominis est, per ubi illas delimitabimus et quorum testibus adsignauimus, pro remedio anime meę, in iuri monasterii semper maneant.
Si quis tamen, quod fieri minime credo et indubitanter tenemus, quos aliquis omo uenerit uel uenire conaberit contra hunc meum factum ad inrumpendum, inprimis que Domini sunt, sit excomunicatus ab omni cetui christianorum et a corpus et sanguinis Domini nostri Ihesu Christi sit extraneus et cum Iuda traditore abeat participio in eterna damnatione, et ipsum quod ausum fuerit contaminare quadruplum conponat et post parte iudicum auri talentum uno. Et unc meum factum plenam abeat firmitatem.
Notum die VII° idus agustas, era millesima LXXXVIIIIa.
Ego Ilderani confessor in anc karta testamenti manu mea r(signum)oboraui.
(1ª col.) Pelagio Ermegildiz quos uidi testis.- Lediuigu testis.- Ualide testis.- Nodario testis.
(2ª col.) Atan testis.- Argemondo presbiter testis.- Saracino presbiter testis.
(3ª col.) Fortes testis.- Alio Fortes testis.

Bibliografia: 

Reg.: Catón, ‘La documentación’, p. 545 n. 72.
Ed.: PMH - DC, I/II, pp. 231-232 n. CCCLXXIX; LT, pp. 653-654 n. 38.