Testamentum de Alquinitia, de Gaudinas et Conposta
Cartulário:
- Lorvão
Outorgante:
- Particular
[f. 27v] Testamentum de Alquinitia, de Gaudinas et Conposta
In Dei nomine. Ego Gaudinas et uxor mea, Conposta. Placuit nobis, sana mente integroque consilio, mente perfecta, ut faceremus uobis textum scripture de ereditate nostra propria que habemus uel augmentare potuerimus usque ad obitum nostrum, id est: de uilla Alquinitia media (a), ubi est uestra ecclesia uocabulo Sancti Martini (b), territorio Miranda, et nostras cortes cum casas (c) et intrinsecus domorum, omnia que ad usum ominis pertinet, et nostras uineas iuxta illa ecclesia, cum suas aquas et suos ortos. Adicimus etiam alia uinea qui est in ipsa uilla et nostras terras ruptas uel inruptas. Omnia ab integro u[o]bis domno Mestalius abba et Sancti Mameti de cenobio Laurbanus concedidimus (sic) post parte monasterii uestri iam supradicti.
Si quis tamen, quod fieri non credimus, et aliquis omo uenerit uel uenerimus contra hunc nostrum factum ad inrumpendum, inprimis sit excomunicatus et cum Iuda traditore habeat participio; et insuper quantum auferre temptauerit in quadruplum uobis componat. Et unc nostrum factum plenum abeat roborem.
Facta karta testamenti V kalendas martii, era millesima XVIIIa.
Ego Gaudinas | [f. 28r] et uxor mea, Conposta, in anc kartula testamenti, quod fieri uoluimus, manunus (sic) nostras r(2 signa)oborauimus.
(1ª col.) Donnon testis.- Arias testis.- Floride testis.- Iacob testis.- Aluitu testis.
(2ª col.) Viadeir testis.- Abonazar testis.- Veila testis.- Zuleiman testis.- Gudesteo testis.
(3ª col.) Recemiro testis.- Salude testis.- Abzag testis.- Mestalio testis.- Leouildo testis
(a) media interlin.- (b) ni interlin.- (c) -as interlin.
Reg.: Catón, ‘La documentación’, pp. 523-524 n. 49.
Ed.: PMH - DC, I/I, pp. 78-79 n. CXXVII; LT, pp. 659-660 n. 43.