Testamentum de Olibaria, de Atila presbiter, et de illa ecclesia
Cartulário:
- Lorvão
Outorgante:
- Particular
[f. 28r] Testamentum de Olibaria, de Atila presbiter, et de illa ecclesia
In Dei nomine. Ego Atila, presbiter. Placuit michi, sana mente integroque consilio, mente perfecta pacisque uolumtas, ut facerem ad ipsius loci Sancti Mameti et Sancti Pelagii qui sunt fundatas in monasterio Laurbanus, sub regimine Mestalius abba uel fratribus uestris, textum scripture de omnia mea hereditate uel facultate quanta nunc abeo uel augmentare potuero usque ad obitum meum. Inprimis do atque offero, pro remedio anime mee uel parentum meorum, mea uilla que uocitant Oliuaria, integra, cum omnibus adiectionibus suis et terras ruptas uel inruptas et pascuis, padulibus siue sesegas molinarum et uineas et pumares et cortes, cum casas et intrinsecus domorum, quantum ad ominis apprestitum est. Et ofero uobis mea ecclesia, uocabulo Sancte Eolalie, cum omni ornatus eorum. Et do uobis illa uilla (a) cum terminos anticos ub[i] illa potueritis inuenire, post obitum meum uobis concede (sic), pro remedio anime nostre.
Si quis tamen, quod fieri non credo, et aliquis omo uenerit uel uenerimus contra hunc meum factum ad inrumpendum uenerit, inprimis sit excomunicatus et cum Iuda traditore abeat participio, et insuper quantum auferre temtauerit in quadruplum uobis componat. Et hunc meum factum plenum abeat roborem.
Facta karta testamenti era millesima XXa IIa.
Ego Atila presbiter in anc karta testamenti manu mea r(signum)oboro.
(1ª col.) Abzuleiman testis.- Teodesindus testis.- Viader testis.
(2ª col.) Braolio Ansuriz testis.- Albano testis.- Ildras testis.
(3ª col.) Floresindo testis.- Arias testis.- Zuleiman testis. |
(a) Segue u riscado.
Reg.: Catón, ‘La documentación’, p. 535 n. 58.
Ed.: PMH - DC, I/I, p. 90 n. CXLIII; LT, pp. 661-662 n. 44.