Testamentum de monasterio Bacalusti, in ripa de Durio

Cartulário:

Nº Documento: 
57
Fólio: 
34r-34v
Data do documento
Ano: 
970
Mês: 
4
Dia: 
24
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 34r] Testamentum de monasterio Bacalusti, in ripa de Durio

In nomine domini nostri Ihesu Christi. Ego Christoforus, confessor. Placuit mihi adque conueni per bone pacis et uolumptas, nullus quoque gentis imperio nec suadentis articulo neque pertimescentis metu sed propria mihi accessit uolumtas, ut facerem textum scripture testamenti post parte sancti Mametis et sancti Pelagii, martiris Christi, cuius baselica fundata est in locum Lauribanus, territorio Colimbrie (a). In Domini nostri Ihesu Christi. Licet omnia que in unc mundum ad usum ominis conferuntur, a Deo qui creauit omnia ordinantur (b); tamen, ualde dignum est unde hoc quod accipit ex oc placeat puro oblationes instinctu. Adeo, is talibus preuentus oraculis, pro it ut merear uestro sancto sufragio apud Deum a cuntorum meorum nexibus absoluo peccaminum, et desiderate eterne uite merear obtinere triunfum, offero et dono sacrosancto altario iam supra nominato siue et tibi Primus abba uel fratribus tuis, qui ibidem in uita sancta perseuerauerint, pro uictum | [f. 34v] atque uestimentum monacorum, id est: do et offero meo monasterio, uocabulo Bacalusti, in territorio Timillopus, in ripam fluminis Durio, at portum que dicitur Bacalusti, cum suis adiectionibus et cum suos canales et cum suas uarzas (sic) de ambas partes Durio. Et offero aduc uobis alia mea ecclesia, uocabulo Sancta Eolalia, cum suos domos, terras, uineas, pomares, pratis, pascuis, padulibus, aquis aquarum uel sesegas molinarum, in omnique circuitu; et ipso sauto integro et terras qui iacent usque in muro qui diuident cum uilla de Ciuitadelia et de Porta de Sancto Uincenti et inde per lombo usque in Sarmenia, et de dextera parte per carrale antigua usque ubi diuidet cum uilla de Lombatella et cum uilla de Nausti usque in Sarmenia. Omnia, ut dixi, uobis confero pro remedio anime mee uel parentum meorum perpetim abitura. Quo et iurationem confirmo per Deum patrem omnipotentem quia contra hunc meum factum numquam ero ad inrumpendum.
Et qui talia ausus fuerit contaminare uel infringere, tam de meis propinquis quam de extraneis, inprimis sit excomunicatus ab omni cetui christianorum et cum Iuda traditore abeat participio in eterna pena numquam finienda, et insuper quantum auferre temptauerit in quadruplo (c) componat et ad seniorem patrie duo auri talentum. Et unc meum factum plenunum (sic) abeat roborem.
Facta series testamenti VIII° kalendas magias, era millesima VIIIa.
Ego Christoforus, confessor, in hanc kartula testamenti manu mea r(signum)oboro. Recemondus diaconus testis. Gundemarus manu mea (signum). Vitiza presbiter testis.

Aparato: 

(a) O segundo i interlin.- (b) Cfr. Rm. 8, 28: «scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum».- (c) Entre u e p encontra-se um l principiado e riscado.

Bibliografia: 

Reg.: Catón, ‘La documentación’, p. 518 n. 36.
Ed.: PMH - DC, I/I, pp. 64-65 n. CI; LT, pp. 677-678 n. 57.