Testamentum de Rido de Asinus et de Speraindeo

Cartulário:

Nº Documento: 
61
Fólio: 
36v-37v
Data do documento
Ano: 
961
Mês: 
11
Dia: 
12
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A ordem das confirmações deve ter sido provavelmente, no original, Sancho I (956-958 e 959-966), Ramiro III (967-985) e Vermudo II (982-999): o escriba alargou o sentido da expressão que aparece depois da confirmação de Ramiro III (unc factum quam fecerunt auios et parentes nostros) e que se referia apenas aos auios et parentes do rei Vermudo.

[f. 36v] Testamentum de Rido de Asinus et de Speraindeo

Hob onorem Domini nostri Ihesu Christi et sanctorum gloriosimorum (sic) martirum sancti Mametis et cetera sanctorum pignera qui in eodem loco sunt recondita, in loco nominato Urbanensi cenobio, suburbio Colimbrie, discurrente ribulo Mondeco. Ego exigua hac pusilla hacsi indigna Inderquina atque Palla, in Domino semper salutem. Amen. Cum peccatorum meorum mole depressa, in spe fiduciaque sanctorum meritis respiro, non usquequaque disperatione deicior, qui | [f. 37r] qui (sic) etiam texte conscientie reatui mei criminis sepe pauesco, ut ergo per uos tandem sanctissimi martiris reconciliari merear a Domino Deo nostro. Et quia scriptum est: «Vouete et reddite Domino Deo uestro» (a), et ideo ego exigua famula Dei, iam dicta, placuit mihi, sano animo integroque consilio, mente perfecta pacisque uolumptas, ut facerem ad ipsius loci Sancti Mameti textum scripture testamenti series benefacti. Ideo offero pro remedio anime mee necnon et de uiro meo Suarius, Sendini filius, inprimis uilla Speraindeo ubi recondite sunt reliquie sub aula Sancti Saluatoris et omnes sancti Apostoli siue et reliquiarum sancte Marie semper uirgo, permanens cum suas uirgines; ipsa uilla iam dicta, cum omnes aiacentiis et prestationibus suis. Et alias uillas pernominatas, id sunt: Talaba, Uilla Noua, ubi alium monasterium fundatum est, cum omnes adiectionibus suis. Et adicio etiam alia mea uilla Sauugosa, per suis locis et terminis antiquis, et Laurosa, Ferronio et uineas quod sunt in ripa Pauie, et uilla de Sancta Eolalie, cum omnibus prestationibus suis, et Suniloni. Omnes as uillas in urbis Uiseo sunt constructas. Et de urbis Colimbrie concedimus ad iam supradictum monasterium uilla Aqulada, quomodo exparte cum Barriolo; et de alia parte cum Auelanas et cum Sangalius; et monasterium de Marnelle que uocitant Sancta Maria de Lamas, cum suas uarzenas et cum omnibus prestationibus suis. Omnia, ut dixi, liberum in Dei nomine abeatis potestatem, pro remedio anime mee et parentum meorum et pro memoria Suarius Sendiniz, diue memorie, ut sit in sustentatio fratrum, in luminariis altarium uel elemosinis pauperum. Quo et iurationem confirmo per Deum patrem omnipotentem quia contra hunc meum factum numquam ero ad inrumpendum.
Et qui talia ausus fuerit contaminare uel infringere, tam de meis propinquis quam de extraneis, inprimis sedeat excomunicatus a sancta communione et cum Iuda Christi proditore abeat participio in eterna damnatione numquam finienda, ubi diabolus cum suis satelibus manet, et insuper quantum auferre temptauerit in quattuor duplo componat et post parte regis duo auri talentum. Et hunc | [f. 37v] factum firmum abeat roborem.
Facta series testamenti II idus nouember, era DCCCCos LXLVIIIIa.
Ego Inderquina atque Palla in hanc kartam testamenti manu mea (monogramma).
(1ª col.) Ouecco Muneonis conf.- Gundesindus conf.- Didagus conf.
(2ª col.) Su (sic) Christi nomine, Rudesindus episcopus conf.- In Christi uirtute, Gundisaluus episcopus Legione sedis conf.- In Christi potentia, Uiliulfus episcopus Tudense sedis conf.- Sub Christi auxilio, Ariani episcopi Dumiense sedis conf.- Sub Dei adminiculo (b), Sisnando Dei gratia episcopo Iriense sedis conf.- In Christi potentia, Dominicus episcopus Zamorense (c) sedis conf.- Sub Christi uirtute, Ermegildus episcopus Uisense sedis conf.
(3ª col.) Ranemirus rex unc factum quam fecerunt auios et parentes nostros ego conf.- Santius serenissimus princeps conf.- Veremudus rex simili modo conf. (d)
(4ª col.) Gutierre Gunzaluiz conf.- Nepozanus Didaz conf.- Exemenus Didaz conf.
(5ª col.) Didagus Muneonis conf.- Gunzaluo Muneonis conf.

Aparato: 

(a) Ps. 75, 12.- (b) Depois da a- há uma pequena mancha de tinta: talvez se tenha tentado riscar um n.- (c) o corrigido a partir de a.- (d) Veja-se por cima a nota ao documento.

Bibliografia: 

Reg.: Catón, ‘La documentación’, pp. 505-507 n. 28.
Ed.: PMH - DC, I/I, p. 53 n. LXXXIV; LT, pp. 683-685 n. 61.