Testamentum de Trasmiro Sandiz in Rido de Asinus
Cartulário:
- Lorvão
Outorgante:
- Particular
[f. 38r] Testamentum de Trasmiro Sandiz in Rido de Asinus
Domnis inuictissimis hac triumfatoribus sanctisque martiribus sancti Mametis et sancti Pelagii, quorum baselica sita est in loco que dicitur Lauribano, territorio Colinbrie, ego Trasmirus Sandiz, seruus seruorum Dei. | [f. 38v] Placuit nobis, per bone pacis et uolumptas, nullus quoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria nobis accesit uolumtas, ut contestaremus uobis, prior domino Eu[se]bius, simulque collegio cenobiorum uestrorum qui in uita sancta perseuerauerint, sicuti et contestauimus, uinea nostra propria que plantaui pro mea senara in loco que dicitur Iben Madeira. Et adicimus unum agrum que ibi iacet in sumitate ipsius uineę. Et hec sunt terminationes earum: de una pars, uia puplica; et de alia, ui[l]a coua; et de alia, ipsum campum. Ego Trasmirus et uxor mea, Fraigundia, omnia quod notauimus ab integro uobis concedimus, pro remedio anime nostre, ut nec uendendi nec donandi set ad parte monasterii semper maneat.
Et si quis homo uenerit, tam ex me quam extraneis, qui contra unc nostrum factum ad inrumpendum uenerit, inprimis sit excomunicatus et cum Iuda traditore abeat participio in eterna pena numquam finienda, et ipsud quod auferre conaberit quadruplum componat a parte ipsius monasterii, et a protestate terre D solidos. Et unc nostrum factum firmum obtineat roborem.
Facta karta testamenti XV kalendas februarias, era MCLIIIa.
Et nos supra nominatos Trasmirus, ex parte ipsius uinee, et Fraigundia, ex parte ipsius campi, qui hunc testamentum iusimus facere et cum propriis manibus nostris r(2 signa)oborauimus.
(1ª col.) Pelagius monacus conf.- Gundisaluus monacus conf.- Didagus monacus conf.- Rodrigus monacus conf.- Vincentius monacus conf.- Tructesindus monacus conf.
(2ª col.) Martinus monacus conf.- Midus monacus conf.- Menendus monacus conf.- Arias diaconus testis.- Sisnandus acolitus testis.- Gundisaluus acolitus testis.
Reg.: Catón, ‘La documentación’, p. 574 n. 107.
Ed.: Azevedo, O mosteiro de Lorvão, p. 54 n. XV (com data 1115 Agosto 18); DMP - DP, III, p. 422 n. 494; LT, pp. 687-688 n. 63.