Testamentum de Molnelos qui fecit Ermigius presbiter

Cartulário:

Nº Documento: 
64
Fólio: 
38v-39v
Data do documento
Ano: 
1101
Mês: 
6
Dia: 
1
Documento original
Original: 
Sim
Cota: 
ANTT, Lorvão, maço 2, doc. 3.

Outorgante:

[f. 38v] Testamentum de Molnelos qui fecit Ermigius presbiter

Domnis inuictissimis hac truinfatoribus sanctisque martiribus sancti Mametis et sancti Pelagii, martiris Christi, quorum baselica sita est in loco Urbanensi cenobio, territorio Colimbrie. Vnde ego famulus Dei Ermigius, presbiter, seruus uester, qui in peccatorum mole depresso, in spe fiduciaque sanctorum meritis, usquequaque disperatione deicimur, | [f. 39r] qui etiam texte conscientie reatui mei criminis sepe pauesco, vt ergo per uos sanctisimi martiris tandem reconciliari merear Domino Deo uestro (sic) hac sanctorum omnium fides supplicationes uotis omnibus implere. Monet nos Scriptura diuina: «Date et dabitur uobis» (a). «Tua enim sunt omnia, Domine» (b), et cetera. In tuo denique amore, quia mihi elegi patronum, concedo et offero a sancto altario tuo et a tibi, prior Eusebius, cum collegio uestra, omnia que possideo, id est: una ecclesia que uocitant Sancti Micahelis Arcangeli et Sanctorum Petri et Pauli, quod est fundata in uilla que dicitur Molnellos, subtus mons Catarazo, discurrente inter ribulo Malo et Ignia, cum suos passales, sicut sententia canonica docet, cum suos testamentos et cum suas adiciones, cum terras ruptas uel inruptas, petras mobiles uel inmobiles, exitus montium, aquis aquarum, sesegas molinarum per ubi illa potueritis inuenire, uineis, pomiferis, sautis, domos, cortes, sinum, libros, calicem, uestimentum atque ornamentum ecclesie, cupos, cupas, lectos, catedras, bouum adque iumenta. Concedo uobis illud iam supra scriptum ad deseruiendum pro uictis adque uestimentis monacorum et pro luminaribus altariorum uestrorum uel elemosinis pauperum. Et abui ipsa ecclesia cum suas hereditates de apresuria cum genitores meos, nominibus Tructesindo, Aragunti, in temporibus rex Adefonsi et aluazir domino Sisenandi, imperatore nostro; requiescat in pace. Amen. Ideo omnia que notauit cum sua prestantia quantum in se obtinet et aprestitum est, cum Dei adiutorio, ab integro uobis concedo et testo ad ipsam ecclesiam suprascriptam Sancti Mametis. Et insuper trado corpus meum uiuum atque mortuum ad uobis, dominum Eusebium, et ad fratribus uestris et ad regulam sancti Benedicti seruaturum.
Si quis sane mentis non crediderit et aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hunc meum factum ad inrumpendum, inprimis sit excomunicatus et a cetui christianorum segregatus et cum Iuda, Christi traditatore (sic), habeat participio in eterna damnatione, et quantum auferre temptauerit in duplo componat, et ad iudice auri talento.
Facta karta testamenti kalendas iunii, era MCXXXVIIIIa.
Ego Ermigius presbiter in anc karta testamenti manu mea r(signum)oboro. |
[f. 39v] (1ª col.) Eusebius prior confirmo conf.- Arianus monacus conf.- Iohannes monacus conf.- Iohannes diaconus conf.- Gundisaluus subdiaconus conf.
(2ª col.) Pelagius monacus conf. - Gundisaluus monacus conf.- Tructesindus monacus conf.- Sauarigus confessus testis.- Rodorigus exorcista testis.

Aparato: 

(a) Lc. 6, 38.- (b) Cfr. 1 Par. 29, 14.

Bibliografia: 

Reg.: Catón, ‘La documentación’, p. 564 n. 92.
Ed.: Azevedo, O mosteiro de Lorvão, pp. 44-45 n. VI (adopta o testo do original - que considera «Autógrafo (?)» - e anota no aparato as variantes do LT); DMP - DP, III, pp. 22-23 n. 26 (adopta o texto do original - considerado tal dubiamente - e anota no aparato as variantes do LT); LT, pp. 688-690 n. 64.
Cfr.: Ruiz Asencio, ‘Los copistas’, pp. 231-233.