Testamentum de Randulfo Zuleimaz
Cartulário:
- Lorvão
Outorgante:
- Particular
[f. 40v] Testamentum de Randulfo Zuleimaz (a)
Ob onorem Dei omnipotentis et sancti Mametis ac etiam omnium sanctorum Dei. Placuit nobis uidelicet Randulfo Zoleimaz et filię meę Maior nomine facere et confirmare testamentum Laurbanensi monasterii, Colimbriensi uero territorio, de omnibus nostris hereditatibus siue de domibus siue de uineis siue de terris ruptis et inruptis siue de molendinis siue de uillis, tam emticiis quam patrimonio possidentibus, et pro remedio animarum nostrarum, diuino auxilio inspirante. Quoniam Dominus ac Saluator noster dixit: «Vigilate quia nescitis diem neque oram» (b); et iterum: «Si paterfamilias sciret qua ora fur ueniret, uigilaret utique» (c). Igitur damus atque concedimus, post obitum amborum, hec omnia que sursum memorauimus, ut pius Deus misereatur animabus nostris et animabus parentum nostrorum. Et aliud ego Maior Randulfiz dico, genitore fauente, forsitam si genuerim aliquam | [f. 41r] progeniam ex meo utero, ipsa sola tantummodo habeat et obtineat supradictas hereditates dum uixerit. Post mortem uero eiusdem progenie, nullus alter noster propincus, neque uir neque femina, eas hereditates obtineat nec inquirat set cuncte ipse hereditates dentur et auctorizentur firmiter in supradicto monasterio, quia dictum est quicquid grato animo et bona uolumtate offertur, decet semper libenter amplecti.
Et tamen, quod fieri non credimus, ut aliquis homo, tam de nostris propinquis quam de extraneis, pro sua mala audacitate uoluerit inrumpere hoc scriptum, non dentur sibi licentia sed ira Dei uiuentis ueniat (d) super eum uel super eam et super coadiutores eius et sit excomunicatus et a gremio sancte ecclesię segregatus et cum Iuda, traditore Domini, habeat consortium, et quantum inde auferre temptauerit (e) pro sola temptatione tantum retdat duplatum eidem prefato monasterio et aliud tantum ad dominum Colimbrie. Atque insuper hoc nostrum scriptum semper firmum robur obtineat.
Facta series testamenti mense october, era MCa LIIIIa.
Nos autem supradicti, uidelicet, Randulfus et filia mea Maior nomine, qui hanc cartam testamenti iussimus facere, coram idoneis testibus et cum manibus nostris roborauimus et signa hec fecimus (2 signa). Qui presentes fuerunt: Martinus prior conf.
(1ª col.) Tructesindus presbiter conf.- Gundisaluus presbiter conf.- Menendus presbiter conf.- Gundesindus presbiter conf.- Petrus diaconus.
(2ª col.) Lediuigus testis.- Fernando Arias testis.- Saluador Zoleimanzi testis.- Iohanne Bellidiz testis.- Menenendo (sic) Nuniz testis.- Petro Iohannis testis.
(a) Na margem esquerda em vertical t(estamentum) d(e) Randulfo Zoleima(n)z em escrita visigótica.- (b) Cfr. Mt. 25, 13.- (c) Cfr. Lc. 12, 39.- (d) i interlin. e uma letra riscada entre n e a.- (e) t- não se vê com clareza, porque está em correspondência duma costura do pergaminho que atravessa as linhas 11-17 até um orifício que atravessa as linhas 7-10 (o copista respeita quer o orifício quer esta costura).
Reg.: Catón, ‘La documentación’, p. 578 n. 112.
Ed.: Azevedo, O mosteiro de Lorvão, pp. 56-57 n. XVII; LT, pp. 696-698 n. 67.