Testamentum de Talaueiro
Cartulário:
- Lorvão
Outorgante:
- Particular
Embora não surjam confirmantes ou testemunhas, parece que o documento esteja completo.
[f. 41r] Testamentum de Talaueiro |
[f. 41v] Domnis inuictissimis hac triunfatoribus sanctisque martiribus sancti Mametis et sancti Pelagii et sotiorum eius, corum baselica esse scita in loco predicto subtus montis Lauribanus, secus ribulo Mondeco, suburbio Conimbrie, quos patronum abere uelle et quos propagatorem apud pium Redemtorem desideramus. Ego nos exiguos famulos Dei Bahri et Tranquilli, cum peccatorum mole depressos, placuit nobis, sanus, sana mente integroque consilio, mente perfecta pacisque uolumtas, ut adimpleremus lex quod gloriosos principes nostri constituerunt. Et ideo nos, pertimescentis dies magni iudicii, ne repentina mors sub occasione nobis eueniat, placuit nobis ut faceremus ad ipsius loci et sanctorum altariorum uestrorum kartula testamenti de hereditate nostra propria que abemus in uilla Talabario, in quinione de iben Hocem, uno (a) agro, de riu usque in monte, in Abdemna, de una pars, filios de Homeite, beate memorie, et de alia pars, sic similiter terra qui fuit de Leopicini presbitero; et una uinea qui est in Quiris, iacente iusta Iohanne iben Alualiti, et de alia pars, uinea de Auripino. Et damus uobis nostras ecclesias uocabulo Sancti Micaheli Arcangeli et Sancti Petri Apostoli in uilla Tentugal; et in uilla Arquanio, Sancte Eolalie semper uirginis, concedimus firmiter, ut diximus. Ita sic concedimus cupo de XLa modios et cupa de XLa quinales, in quem ipso fructo se coleat et pro memoria nostra deseruiat. Sub ea tamen uidelicet rationem seruatam, ut in uita nostra nobis deseruiat et post obitum nostrum iuri monasterii permaneat.
Si quis tamen, quod fieri credimus, aliquis omo uenerit uel uenire conaberit contra unc nostrum factum, inprimis sit excomunicatus et cum Iuda traditore abeat participio in eterna damnatione, et insuper quantum auferre conaberit in quattuor dublo componat et ad iudicem solidos D reddat.
Facta karta testamenti V° kalendas iunias, era millesima XVIIIa.
Nos superius nominatim Bahri et Tranquilli, quos elegimus, confirmamus (2 signa).
(a) u precedida por um d que parece estar riscado por um fino traço oblíquo.
Reg.: Catón, ‘La documentación’, p. 524 n. 50.
Ed.: PMH - DC, I/I, p. 79 n. CXXVIII; LT, pp. 698-699 n. 68.