Testamentum Henricus comes et eius uxor Tarasia regina monasterium laorbanensi sedi Sancte Marie Colimbrie

Cartulário:

Nº Documento: 
0059
Fólio: 
28r-29r
Data do documento
Ano: 
1109
Mês: 
7
Dia: 
29
Local: 
Viseu
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, Régios; m. I, doc. 4, or. vis. trans.

In nomine Sancte et indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Henricus comes et uxor mea Tarasia filia regis domni Ildefonsi considerando cognouimus necessitates episcopi Colimbriensis domini scilicet Gundisalui et clericorum eius et quia predicta sedes erat uestimentis nudata et testamentis misericordia moti uisum est nobis utile esse testamentum facere de cenobio quod dicitur Lorubanum sedi iam dicte Sancte Marie et episcopo iam nominato et clericis ibidem commorantibus quod situm est in territorio predicte ciuitatis iuxta castellum quod dicitur Penacoua. Damus supradictum cenobium cum suis adiectionibus cunctis que ad illud pertinent tam ecclesiaria quam laicalia terras uillas culta et inculta et omnia que scripta sunt in testamentis eiusdem cenobii predicti ad sustentationem beneficii et adiutorium episcoporum et clericorum et temporum successiones in supradicta sede habitantium pro redemptione animarum nostrarum et animarum Fernandi et Ildefonsi regum et filiorum nostrorum filiarumque quatinus dum illi rebus a nobis temporalibus collatis aliqua ex parte sustenti fuerint nosquoque partem habeamus de orationibus eorum et de sacramentis et benedictionibus siue officiis que ibi facta fuerint et ut Sancta Dei Genitrix semper Virgo Maria cum omnibus sanctis intercedat pro nobis ante Deum ut illorum sufragiis et meritis a cunctis emundati periculis in regnis mereamur habitare celestibus sit ergo hoc nostrum factum stabile et maneat iugiter firmum temporibus omnium seculorum si autem quilibet rex aut comes seu cuiuscumque dignitatis et potentie homo illud irrumpere temptauerit non sit ei licentia sed conuictus legali censura de suis propriis facultatibus omne quod auferre uoluerit quadruplum tribuat eidem predicte ecclesie Sancte Marie possidendum et hoc nostrum factum perhempniter obtineat uigorem si uero ille qui hoc illicitum adtentauerit in hac pertinacia perseuerare uoluerit sit alienus a Sancta Ecclesia Catholica et a communione corporis et sanguinis Christi et separatus a societate fidelium christianorum et in presenti det illi Deus ultionem pro hac sanctorum iniuria si autem in hac uoluntate mala illo persistente mors eum rapuerit sit diabolus ductor illius anime ad mansionem Iude traditoris Domini ubi perpetuas paresque cum eo sustineat penas nobis autem qui hoc munusculum prompta mente et benigno animo propter Dei amorem conferimus et omnibus adiuuantibus hanc nostram uoluntatem concedat Deus benedictionem et uite presentis felicitatem peccatorumque remissionem atque regni celestis cum omnibus Dei sanctis perpetuam mansionem per infinita seculorum secula amen. Facta est carta testamenti et confirmata atque super altare supranominate ecclesie utriusque manu oblata die IIII.o Kalendas Augusti in Era M.a C.a X.v.a. Ego Henricus Dei gratia comes et totius Portugalis dominus hoc donationis scriptum grato benignoque animo confirmo †. Ego Tarasia Ildefonsi imperatoris filia et Henrici comitis uxor hoc scriptum similiter conf. †. Ego Bernardus Tholetanus archiepiscopus et Sancte Romane Ecclesie legatus conf.
Hec sunt nomina confirmantium qui uiderunt et audierunt hanc cartam confirmatam in Viseo: Hechiga Vimaranensis abbas, — Laurencius archidiaconus, — Enecus archidiaconus, — Menendus archidiaconus, — Goscelinus magister, — Martinus prior, — Daniel capellanus comitis, — Tedon presbiter, — Menendus presbiter, — Iohannes presbiter, — Arias diaconus, — Petrus diaconus, — Didacus diaconus, — Stephanus diaconus, — Gaudio Leuidiz ts., — Tadon Fraiulfiz ts., — Sandinus Randulfiz ts., — Menendus Quiriaquiz ts., — Gauinus Gunsaluiz ts., — Petrus Aluitiz ts., — Rabaldus filius Rabaldi ts., — Iohannes Gunsendiz ts., — Menendus Gunsaluiz ts., — Gunsaluus Goterriz ts., — Guterre Paaiz ts., — Martinus Paaiz ts., — Guterre Soariz ts., — Petrus Soariz ts., — Telus Gunsaluiz ts., — Petrus Diaz ts., — Petrus filius comitis Froeleiz ts., — Guterre Menendiz ts., — Didacus Menendiz ts., — Gunsaluus Soariz ts., — Munius Soariz ts., — Pelagius Menendiz ts., — Egues Menendiz ts., — Gunsaluus Eriz ts.
Petrus scripsit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.