Karta de Olle[i]ros in terra de Prado

Cartulário:

Nº Documento: 
0948
Fólio: 
255r
Data do documento
Ano: 
1248
Mês: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Christi nomine. Ego Fernandus Martini canonicus Vimaranensis et ego Iohannes Martini et uxor mea Dominica Iohannis et ego domna Maria Martini facimus kartam uendicionis et perpetue firmitudinis uobis domno Iohanni Egee archiepiscopo Bracarensi de tota hereditate nostra quam habemus in termino de Prado, scilicet in parrochiis Sancte Marine de Olariis et Sancti Genesii, uidelicet de tribus quartis illius quintane que fuit patris et matris nostre et de tribus quartis duorum casalium que habent iacenciam in ipsis parrochiis. Damus uobis atque concedimus tres partes integras dicte quintane et dictorum casalium sicut eas habemus modo et de lure habere debemus, de montibus in fontibus, terris ruptis et non ruptis et exitibus per ubicunque ipsam potueritis inuenire, excepto(a) iure patronatus, pro precio quod a uobis accepimus, scilicet CCCC et XII morabitinos et medium et unum morabitinum et medium pro robora. Tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nihil remansit pro dare. Habeatis itaque uos dictam hereditatem firmiter et potestatem fatiendi de illa quicquid uolueritis omne per euum. Si quis uero uenerit uel uenerimus qui hoc factum nostrum infringere uoluerit quantum quesierit tantum in duplo componat et insuper pectet uobis uel cui uocem uestram dederitis D solidos, karta ista nichilominus in suo robore permanente.
Facta karta per manum Stephani Petri tabellionis Bracarensis ciuitatis Era M.a CC.a LXXX.a VI.a, scilicet mense Ianuarii. Nos in simul supra scripti uobis domno Iohanni archiepiscopo Bracarensi hanc kartam propriis manibus roboramus.
Petrus ts., — Iohannes ts., — Menendus ts.

Aparato: 

(a) Corrigida de excepris.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.