Aprestamum quod concessit P[elagius] Bracarensis archiepiscopus Iheronimo Salamantino

Cartulário:

Nº Documento: 
0582
Fólio: 
152v
Data do documento
Ano: 
1118
Mês: 
12
Dia: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Dum caritatiue dilectionis pontificum mutua largitio pro iuris debito uices reciprocas debeat uel soleat requirere gratum firmissimi dilectionis uinculum domnum P[elagium] Bracarensis ecclesie archiepiscopum cum domno I[eronimo] Salamantine sedis episcopo gratia uel ut melius dicam iocunda beniuolentia munere gratifice eonpulit inire. Placuit ergo domno P[elagio] Bracarensis ecclesie archiepiscopo quatenus Ieronimo Salamantine sedis episcopo daret in aprestamine quicquid ad Bracarensem pertinet ecclesiam de aqua Tude usque ad Eslam(a), excepto Ancians et Linares, ita tamen quod mediam partem t[e]rre predicte Bracarensis archiepiscopus sibi retineret aliam uero mediam partem domno Ieronimo Salamantine(b) sedis episcopo quandiu Bracarensi placeret in aprestamine concederet. Si autem Bracarensis migrauerit ille qui apud Bracarensem siue archidiaconus siue archiepiscopus uices suas tenuerit uel prefatum honorem integrum uel ad opus suum absolute retineat uel cui uoluerit uelud ius proprium Bracarensis ecclesie quod hodie tenet donnum ac possessor atribuat.
VIII Idus Decembris Era M.a C.a L.a VI.a.
Ego Ieronimus(c) Salamantinus episcopus hoc ditamen propria manu confirmo.
Hi sunt testes qui presentes fuerunt: regine Tarasie conf., — Menendus Menendi conf., — Hermigio Menendi conf., — Gueda Menendiz conf. et alii Portugalenses(d). Monio Gomez, — Petrus Eitez, — Monio Vermuiz, — Menendus Feison notarius domine regine, — Honoricus Midiz, — magister Herfredus notuit.

Aparato: 

(a) No texto: Estam, talvez por Est[ollam. — (b) No texto: Salamuntene, com o primeiro e sopontado. — (c) No texto: Petronimus. — (d) No texto: Portugalensis.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.