Testamentum de Gunsalvo Pelaiz
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Particular
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Quoniam in hac uita contemptibili et nimium adbreuiata quasi hospites sumus et nemini nostrum (1) horam exitus sui scire est datum, ideo ego Gundisaluus Pelaiz fatio kartam [fol. 101] testamenti canonice Sancti Saluatoris Ecclesiole, de mea hereditate uel facultate quam modo habeo aut deinceps habere potuero, tali pacto et conueniencia quod si semen habuero ad unum uel duos mediam partem uno filio facio, duobus terciam, tribus uero quartam; si uero plus, quintam mando predicto loco Sancti Saluatoris, cetera autem meis filiis. Quod si ego absque legitimo filio uel filia mortuus fuero, omnia mea recipiant canonici prescripti; et si ex concubina mihi filii fuerint, fiat illis prout uiderint ipsi canonici et secundum bonitas seminis postulauerit. De hereditate uero fratris mei, Didaci Pelaiz, quam mihi dedit, post mortem meam integra seruetur predicto monasterio; sed si ille uenerit ad hanc patriam recipiat porcionem suam liberam; et si me iam mortuo, ipse superuenerit, mediam mee hereditatis recipiat: ipse uero, cum discesserit, redeat (2) monasterio libera. Et hoc facio pro remedio anime mee et ut ipsi canonici et omnes boni heredes qui locum dilexerint et illis consenserint mihi consilium et adiuuamen porrigant, cum tempus exigerit. Quod si ego aut aliquis meorum propinquorum uel extraneorum hoc meum factum audacter corrumpere uoluerit, quantum auferre temptauerit in duplum componat ipsis canonicis uel illis qui illorum uocem pulsauerint, cum omni melioratu; et sit maledictus et excommunicatus et cum Iuda traditore aput inferos dampnatus. Facta karta seu series testamenti XI kalendarum iulii, era M.C.LXXX.VIIIa. Ego Gundisaluus Pelagiz illam manu propria confirmo et roboro. Qui presentes fuerunt et uiderunt: Petrus, ts; Iohannes, ts; Didacus, ts. Pelagius notuit.
(1) nostrum] nostran Cod.
(2) redeat] redeat add. Cod.