Venda de Onorigo que comparauit Eirigus et Elderiga in uilla Egican in illo linar de Refoiolo sub monte Sancte Marthe

Cartulário:

Nº Documento: 
0083
Fólio: 
32v
Data do documento
Ano: 
1054
Mês: 
11
Dia: 
24
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Honorigo placuit mihi bone pacis et uoluntas ut ui[n]deremus uobis Eirigu et uxori tue Eiderica hereditate nostra propria que habeo in uilla Egican territorio Bracarensi subtus monte Sancte Marte riuulum Aliste et pronominata de illo linar de Refoiolo quomodo iacet de aqua in aqua de IIII IIII uobis uendimus atque concedimus. Pro precio uno porco in X quartarios et I taleiga de milio tantum nobis bene complacuit et de precio aput uos nihil remansit in debito. Abeatis uos et omnis posteritas uestra firmiter. Et si hunc factum nostrum aliquis homo inrumpere uoluerit que in iudicio non potuerimus deuindicare post parte uestra aut uos in uoce uestra tunc pariemus uobis ipsum que in karta resonat duplatum uel quantum uobis fuerit melioratum et uos perpetim habitura.
Facta karta uenditionis notum die quod est VIII Kalendas Decenbris, Era M.a LX.a II.a. Honorigus in hac karta manu mea roboro. Gedulfo ts., Ariastro ts., Qonzaluo ts., Sergudus notuit.

Bibliografia: 

P.e Avelino de Jesus da Costa, Liber Fidei Sanctae Bracarensis Ecclesiae, 3 tomos, Braga, 1965-1990.