Contramudacion

Cartulário:

Nº Documento: 
156
Fólio: 
59r
Data do documento
Ano: 
1089
Mês: 
9
Dia: 
25
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Zalama Auomariz et Adadiuergo Uermuiz uobis Suerio Fromariguiz et uxori uestre Eluire Nuniz facimus cartam uenditionis et de contramutationis de hereditate nostra propria quam habemus de auorum et parentum nostrorum; et habeo ipsam hereditatem de mea matre Aragunti Sandiniz in uilla Framiam, subtus Castro Petroso, discurrente riuulo Cerzedo, territorio portugalensi, prope littus maris. Damus uobis de ipsa hereditate nostram portionem integram, uidelicet duas partes, suis terminatam terminis antiquis et nouis, cum quantum in se obtinet et ad prestitum hominis est, ubicumque potuerit inueniri, pro pretio quod nobis dedistis, aliam hereditatem in Faorta, tertiam uidelicet illius hereditatis que fuit de Freandu Didaci integram; hanc nobis placuit recipere, et aput uos nil remansit pro dare. Habeatis firmiter illam uos et omnis posteritas uestra iuri quieto temporibus seculorum, ita ut de iure ac dominio nostro abrasa ab hac die dominio uestro tradita sit et confirmata. Si quis autem homo uenerit, uel uenerimus, siue nos seu ex propinquis nostris siue extraneis contra hanc cartam ad inrumpendum, et nos in concilio deuendicare noluerimus aut non potuerimus, aut uos in uoce nostra, quomodo duplatam illam uobis reddamus cum quantum a uobis meliorata. Facta carta uenditionis VII° kal. octubris, era Ma.Ca.XXa.VIla. Ego Zalama et Adaduiuergo hanc scripturam manibus nostris roboramus. Pro testes: Gudinus, ts; Pelagius, ts; Sendinus, ts; Odorio, ts; Didacus, ts. Gunsaluus notuit.

Bibliografia: 

D. C.: n.° 724, p. 433.