De sauto Mendo

Cartulário:

Nº Documento: 
005
Fólio: 
3r
Data do documento
Ano: 
1188
Mês: 
5
Dia: 
23
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 3r] (Christus). In Christi nomine. Ego Petrus Moniz, cognomine Berguti, cum meis fratribus et sororibus, cum Fernando Muniz et Sancio Moniz et Orraca Moniz et Toda Muniz, tibi Petro abbas de Fenalis et omni tuo conuentui facimus cartam testamenti de illa nostra hereditate quam habemus ex parte nostrorum auorum et est sita in sauto Menendi et quantum habemus in uinea de Spineiro quam habebamus pro cambia de uallo. Damus hoc totum uobis et concedimus usque in eternum, in primis pro nostris animabus et pro Ve morabitinos, quos nobis reliquistis, ita ut de hodie die de nostro iure sit ablata et in uestro domin[i]o confirmata. Si quis tamen uenerit, quod non credimus, de nostris uel de alienis qui hanc cartam nostram infringere uoluerit, sit maledictus et excomunicatus et in inferno dampnatus et insuper illam hereditatem regie uoci pariat, sicut iudicatum est, et postea Dos solidos. Facta carta testamenti in tempore regis Sancii Portugalensis, in Ualadares Pelagio Suariz, in Tude episcopus Petrus, archidiaconus Garsias et etiam ego Pelagius mouro cum uxore mea Orraca Moniz uobis concedo nostram partem de Nugueira pro remissione nostrorum peccatorum. Facta carta sub era Mª CCª XXª VIª et quodum Xm kalendas iunii. Nos quidem fratres et sorores supradicti et supradicte, Petrus Moniz et Santius Moniz et Fernandus Moniz et Orraca Moniz et Maria Moniz, tibi Petre abbas Fenalis et omni tuo conuentui hanc cartam propriis manibus roboramus et in robore huius carte unum arietem recepimus.
Petrus testis, Pelagius testis, Iohanes testis.
Garsias notuit (signum).

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 37 n. 5.