De Mereli

Cartulário:

Nº Documento: 
016
Fólio: 
6v-7r
Data do documento
Ano: 
1184
Mês: 
10
Dia: 
24
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 6v] (Christus). Quod ratum esse uolumus in posterorum notitiam mutis litteris conmendamus. Unde ego Petrus Nuniz et uxor mea domina Guncina Nuniz uobis | [f. 7r] abbati Fernando et omni conuentui suo et omnibus successoribus suis de monasterio Fenalis facimus coram testamenti de hereditate nostra propria quam habemus in loco qui uocatur Merelli quantum ibi habemus, scilicet sextam partem per omnes terminos suos, per riuos et montes et fontes et ubicumque inuenire potueritis. Damus et concedimus uobis pro remedio animarum nostrarum ac parentum nostrorum et pro precio quod accepimus a uobis, uidelicet XIII morabitinos. Habeatis igitur illam et possideatis hereditatem quam habui ex parte matris mee. Quod si quis uenerit uel uenerimus, tam de nostris quam de extraneis, qui hunc factum nostrum irrumpere uoluerit, sit maledictus et excommunicatus et cum Iuda traditore in inferno damnatus et dominis terre Dos solidos exsolvat et ipsam hereditatem duplatam uel quatum fuerit melioratam componat. Facta carta testamenti sub era Mª CCª XXª IIª et quoto IX kalendas nouembris. Nos supradicti, qui hanc iussimus facere, coram fidelibus testibus manibus nostribus roboramus. Regnante rege Aldefonso Portugal(ense) patria et rege Fernando Legionensi provincia atque Beltrano episcopo Tude ciuitate, in Ualadares Pelagius Soariz, archidiaconus Garcia Nuniz. Et robore unam pultram uobis libenter damus.
Qui presentes fuerunt: Petrus testis, Iohannes testis, Nuno testis, Pelagius qui notuit (signum).

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 43 n. 18.