De campo de Gundufo

Cartulário:

Nº Documento: 
057
Fólio: 
18v-19r
Data do documento
Ano: 
1155
Mês: 
6
Dia: 
18
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 18v] Principium et scriptum fiat in nomine Christi. Magnum est enim titulum donationis Deo in qua nemo potest actuum largitatis irrumpere neque legem proicere, sed quicquid gratis Deo datur nullo modo rumpatur. Sicut ordinato fuit in concilio maximo | [f. 19r] et in apostolica lege seu in prophetie sermone traxat: “si quis uotum uouerit Deo, prius offerat se ipsum”. Idcirco ego Nunus Dente insimul cum natos meos dono Deo et Sancto Hospitali Iherosolimis media de hereditate que est sita in campo que uocatur Gundupho cum omnia sua hedifitia et exparte per fontem de Donas et periet per Parada et per ipso Uallo usque in uenam Minei, cum ipsa piscaria octaua minus quinta que uocatur Leprosa. Ipsum offero Deo et Sancto Hospitali propter remissionem peccatorum meorum ut elemosina mea re extincta sed semper Ierosolimam tributa, ut fit in elemosina pauperum pro tale actio ut semper sit populata de genere meo qui obedientem fuerit hospitali Dei et Iherosilimis et semper faciant auxilium in defensione et in populatione secundum suum uim. Et de genere meo de illa hereditate nusquam abstrahatur propter offertione, ita de hodie die sit ista helemosina Deo data et concessa. Si quis tamen nullus homo uenerit ad irrumpendum hoc testamentum, de qua genere feuerit, sit excommunicatus ab omnibus episcopis in apostolica Sedis et patriarche Iherosolimis et sit maledictus usque in finem et insuper paraiat huic hospitali CC solidos argenti. Factum series testamenti Dei sub die quod erit XIIII kalendas iulii, era Iª Cª LXLª IIIª. Nos igitur supranominati Nunus et filiis et filiabus meis in hoc testamentum Dei manus nostras roboramus, in diebus regis Adefonsi Portugalensis, episcopus Pelagius Tuda, Nunus Fernandi Ades in obedientia hospitali Ualadares. Multi uiderunt et confirmauerunt.
Qui presentes testes fuerunt: Aluaro, Nunus, Pelagius testes.
Pelagius presbiter qui notuit (signum).

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 66 n. 60.