De Nouelos inter Palatios et Bergoti
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Particular
[f. 31v] In Dei nomine. Sciant posteri et presentes quod nos Pelagius Petri Cumbeiro, Fernandus Iohannis Gagu, Petrus Martini Porraziu et mater mea Marina Midit, de mandato Laurentii Martini et Laurencii Roderici iudicum et concilio de Melgazo, uendimus in presenti monasterio de Fenalibus perpetuo possidenda quamdam hereditatem regalengam concilii que uocant Nouelos. Et iacet ipsa hereditas inter Palacios et Bergoti et ex una parte diuidit cum Crecente et ex alia cum Bergoti et ex alia cum hereditate ipsius monasterii. Uendimus, inquam, cum omni directura sua intus et extra pro C solidos Legionenses et obligamus eidem monasterio omnia bona nostra, tam habita quam habenda, tali conditione ut de cetero sit libera ab omni foro et seruicio habitatoribus uille de Melgazo et nos ipsa bona semper defendat predictum monasterium cum ipsa hereditate et ad omnia dampna sananda, si qua emerserint, monasterio ipsam impediendo. Si quis contra hanc nostram uoluntariam uenditionem uenerit, pariat monasterio predicto, uel uoci eius pulsanti, quociens impedierit, tociens duecentos aureos exsoluat et pro ausu temerario regio fisco D aureos conponat. Facta uenditione sub era Mª CCª LXXXª IIIIª, mense decembris, regnante rege domno Santio II°, tenente Ualadares Martino Egidii, in Tuda episcopo Luca. Nos iu|dices [f. 32r] supradicti cum concilio de Melgazo in hanc cartam, quam fieri mandauimus, manus nostras roboramus et pro roboratione recepit Laurentius Martini unum porcum.
Qui presentes fuerunt: conuentus de Feas, donnus Iohannes abbas, prior Gundisaluus Pelagii, Petrus Garsie infermarius testes.
Iohannes Moogus de Pelaciis, Pelagius Pelagii laicus, Petrus Petri cusin confirmant.
Martinus Pelagii scripsit (signum).
Ed.: TF, p. 84 n. 97.