De Ioazim

Cartulário:

Nº Documento: 
099
Fólio: 
33r-33v
Data do documento
Ano: 
1243
Mês: 
5
Dia: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 33r] In Dei nomine. Ego Laurentius Martini do et concedo monasterio de Fenalibus quantum habeo ex parte matris mee et fratrum meorum in loco nominato Ioazim. Insuper ego Martinus Petri et Uincentius Petri damus atque concedimus quantum habemus in loco predicto (a) ex successione paterna. Damus, inquid, eam et concedimus pro remedio animarum nostrarum et pro precio quod accepimus de dicto monasterio, uidelicet XXti I solidos, quod nobis bene placuit et de precio apud monasterium nichil remansit in debito pro dare. Obligamus etiam eidem monasterio omnia bona nostra, tam habita quam habenda, ut semper ipsum monasterium cum predicta hereditate defendamus nos et omnes posteritas nostra. Si quis contra hanc uenditionem nostram uenerit uel uenerimus, sit maledictus et excommunicatus et cum Datam et Abiron in inferno dampnatus et domino terre D solidos persoluat; carta nichilominus robur obtineat. Facta carta donationis et uenditionis sub era Mª CCª LXXXª Iª, III° nonas maii, regnante rege Santio II° in Portugali, tenente Ualadares Martino Egidii, in Tuda episcopo Luca, iudices in Melgazo Iohannes Ospes et Rudericus Iohannis.
Qui presentes fuerunt: Iohannes prior, Gundisaluus Pelagii subprior, Munio Petri, Martinus Pelagii, Petrus Petri testes. Omnes nos supranominati, qui hanc cartam iussimus fieri, in manus Pelagii Ro|derici [f. 33v] proprias manus roboramus et confirmamus.
Ego Pelagius Roderici presbiter de mandato Laurencii Martini et Martini Petri et Uincencii Petri scripsi hanc cartam (signum).

Aparato: 

(a) Segue q(u)antum habem(us) repetido.

Bibliografia: 

Ed.: TF, pp. 86-87 n. 102.