De Figueiredo

Cartulário:

Nº Documento: 
122
Fólio: 
40r-40v
Data do documento
Ano: 
1238
Mês: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 40r] In Dei nomine. Notum sit omnibus hominibus presentem paginam inspecturis quod ego Martinus Garsie miles pro remedio anime mee tibi Iohanni abbaii et conuentui de Fenalibus fatio cartam donationis de medietate de ipsa deuesa que dicitur Charregosa, que fuit ex parte patris mei, et est terminum ipsius per Calzada et per Rial et per Uzal. Habeatis uos et omnis posteritas uestra iure hereditario ipsam hereditatem in perpetuum. Insuper placuit mihi Martinus Garsie quod accepi de uobis unum porcum pro roboratione et quod aposui ibi penam quod quicumque hanc donationem meam irrumpere uoluerit, iram Dei habeat et compellatur per dominum terre soluere uoci uestre C aureos, manente donatione in suo robore. Et ut hoc factum meum robur obtineat perpetuum, facta donatione mense octuber, sub era Mª CCª LXXª VIª, regnante in Portugalia rege Santio II°, dominum terre Martinus Egidii, sub manu eius Martino Alfonsi merino, in sede Tuda episcopus Stephanus, iudex in Ualadares Fernandus Diaz. Ego Martinus Garsie manibus meis in hac | [f. 40v] carta roboro et confirmo.
Qui presentes fuerunt: domnus Dominicus prior, Fernandus cellarius, Petrus Martini, frater Pelagius, Tomas de Coua, Petrus Moniz testes. (Signum).
Ordonius qui notuit.

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 97 n. 126.