De uilla de Saa
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Particular
[f. 43r] In Dei nomine. Ego Alfonsus Iohannis uobis domno abbati Gundisaluo et omni conuentui de Fenalibus uendo ipsum terrenum quem dedit mihi Iohannes Alfonsi et filii eius, scilicet Petrus Iohannis et Fernandus Iohannis, per consilium et mandatum eorum. Do eum uobis pro pretio quod de uobis accepi, Lª solidos, quod mihi et uobis bene placuit et de pretio apud uos nichil remansit pro dare. Et ipsum terrenum habet iacentia int[er] uineam domni Alfonsi et casalis Fernandi Pelagii et est modo de Paterni et subtus Regu Episcopi. Et ego Alfonsus Iohannis sum uobis maneirus per omnia bona mea quod si Maior Iohannis uenerit aut ex parte Iohannis Alfonsi aliquis uenerit qui uobis istam uenditionem uoluerit frangere, ego semper debeo uos defendere cum predicta hereditate. Ego Alfonsus Iohannis hanc uenditionem confirmo et in hac carta manus meas roboro et pro roboratione recepi a uobis IIIes solidos. Ego Petrus Iohannis in hac carta manus meas roboro et in robore accepi XVIII denarios. Ego Fernandus Iohannis in hac carta manus meas roboro et in robore recepi XVIII denarios. Et si aliquis uenerit tam ex parte nostra quam ex altera qui hoc factum nostrum infringere uel temptare uoluerit, pariat uobis ipsam hereditatem duplatam uel triplatam et quantum fuerit meliorata et insuper mille solidos pectet abbati aut cui ipse uocem suam dederit. Notum sit omnibus hominibus quod terrenum illud dederunt mihi Alfonsus Iohannis et Iohannes Alfonsi et filii sui ut liberarem corpus meum de manibus Roderici Pelagii, qui me tenebat in uinculis. Facta carta uenditionis sub era Mª CCª LXª IIIIª et quotum IIIIº idus aprilis, regnante rege Santio IIº in Portugalia, in sede Tudensi episcopus Stephanus, tenente ripam Minei Gundisaluus Menendi, archidiaconus Petrus Pelagii.
Qui presentes fuerunt: prior de Fenalibus, Martinus Alfonsi, frater Gundisaluus testes.
Petrus, Pelagius, Iohannes testes.
Petrus qui notuit (signum).
Ed.: TF, p. 102 n. 135.