De Rauces

Cartulário:

Nº Documento: 
171
Fólio: 
55r-55v
Data do documento
Ano: 
1244
Mês: 
11
Dia: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 55r] In nomine Patris ingeniti et Filii unigeniti et Spiritus Sancti ab utroque procedentis, in quo, per quem, a quo omnia ipsi honor et gloria in secula seculorum. Amen. Sub era M CC LXXX IIª et quotum nonas nouenbris. Sit notum cunctis hanc paginam inspecturis quod ego Michael Odarii, intra mei cordis hospicium | [f. 55v] deliberans parentum meorum salutem esse animarum aliquid pauperibus elargiri, ob honorem beate Marie semper uirginis atque aliorum Sanctorum quorum reliquie ibi permanent, do atque concedo monasterio Sancte Marie de Fenalibus sextam partem ipsius casalis nostri quod habemus in ipsa uilla quam uocitant Rauces, quam habui iure paterno, ut ab hodierno die a iure meo sit abrasa et in uestro sit tradita et possideatis eam iure hereditario imperpetuum ualituro. Sed si quis de consanguineis meis hoc meum uoluntarium factum infringere temptauerit, pariat ipsam hereditatem duplatam et CCos soldos et uoci regie Cm aureos persoluat, carta in suo robore permanente. Hanc supradictam hereditatem habeatis cum introitbus et exitibus, cum montibus et fontibus, per ubicumque illam potueritis inuenire. Facta carta sub era supradicta, rege Fernando Legione et Castella regnante, in Portugallia rege Santio regnante, in Tuda Luca episcopante, Martino Egidii Ualadares tenente, Iohanne Gundisalui meirino, Petro Fernandi castellum de Melgazo tenente, Iohanne abbate predictum monasterium regente, qui pro istius donationis robore michi Cm solidos persoluit.
Presentibus et uidentibus Fernando, prelato Sancti Adriani de Bieiti, Petro Fernandi ipsius uille, Petrus Petri dictus petrarius, Martinus dictus Betouru, Petro Casadu, Iohanne Leitum, Petruslo dictus Nanalius, Martinus Fernandi Tanim, Petrus Petri bispu, Petro Arie freire, Aria Martini monachinus. Et ego Michael Oduarii, qui hanc cartam manu scripsi propria, roboro et confirmo (signum).

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 121 n. 175.