De Figueiredo

Cartulário:

Nº Documento: 
185
Fólio: 
60r-61r
Data do documento
Ano: 
989
Mês: 
11
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 60r] In nomine Domini. Ego Didacus abbas uobis domno Pelagio episcopo, domnum Mamillanem abba et fratribus uestris de sciterio monasteriii Cellenoue, domini et redemptoris Saluatoris uocabulo, salutem. Annuit emin mihi atque conuenit propria et spontanea mea uoluntas nullius quoque ingenii aut arte suadendi, sed pro propria mihi accesit uoluntas ut commutarem tibi, sicut et commuto, hereditas nostra et uillas quod sunt de successione aborum et parentum meorum, territorio Ualladares, subtus monte Leborario, inuertente flumine Mineo. Id sunt uillas prenominatas: uilla de Figeireto, extra unum casale quod inde pro redemptione anime mee feci exinde carta ad Egaredo, simul et do mea ratione imprato; alia uilla de Sandi et nostra racione in Maurentani cum omnes suas piscarias; tercia uilla in Matanza, mea ratione | [f. 60v] quartam integram. Omnia uobis commuto ab integro, sicut eam semper obtinuerunt parentes nostros et abios simul et ego, domos cum sua suburbana, utensilia, perfia, piscarias, saltos, pomerios, uineas, terris, pratis, pascuis, paludibus, aquis, montes, uillares, exitu montium, accessu uel recessu, molendinos, arbores fructuos et infructuosas, barbaras et inbarbaras, omnia ab integro cum suos torculares et limitibus per omnes antiquiores terminos et fictiles arcas et diuisiones. Propter quod accepi de uobis domno Pelagio episcopo et patri domnum Manilanem abba et fratribus uestris monasterii Cellenoue a maiorem usque ad pusillum hereditas, quod mihi bene conuenit, in territorio Bubalo, super flumen Mineo. Uillas id sunt inter portum de Mellanes et alium portum de Mesta, ecclesia quod nuncupant Sancto Uincentio et desuper alia ecclesia uocabulo sanctarum Iusta et Rufina et tercium paiolum de ualle de Uiniolas, quos incomuniabit frater Seniorino ad nostro dominio sua medietate quantum eum competit inter suos germanos uel heredes. Omnia quod in carta contramutationis resonat et uobis domnus Didacus abba uobis commutamus, domos, ecclesias, torculares, ueemsilia (a), perfia, et foris pratis, pascuis, saltos, pomerios, uineis, terris, piscarias, uineas, per omnes antiquiores terminos de ipso sancto quod nuncupant Eueanos, quod obtinuimus de successione Genebreda abbatissa, quod uobis concessimus ipsas cartas priores per quos ipsa ecclesia et ipsa uilla cum ea commutarunt, quod ei ualde conuenit, pro quo accepi in Tibros et de Sancta Iusta quod frater Sendinum nobis testabit omnia sua ab integro, unde sic uobis dedimus ipsas scripturas, quod nobis licitum manet. Ita unusquisque quod accepit et commutauit teneat firmiter atque regulariter et faciat exinde quicquid uoluerit libenter; qualiter inuicem inter nos maneat abrasa de iuri tuo, domnus Didacus abba, quod de te accepimus et nos, qui monasterio Cellenoue preesse existimus, concedimus quod in hanc testamentum uel commutatum asserimus facias et testes quod tibi placitum adheserit de iuri nostro abrasas et iuri tuo maneant confirmatas. Si quis tamen, ut inter nos contemtionem de parte extranea adheserit quod ad iudicium | [f. 61r] in ipsa hereditate et in ipsas uillas euenerit, quod tam ego Didacus abba quam nos Pelagius episcopus et Manilanem abba et fratribus nostris auctorigare non uoluerit, tunc infra uel infra pariet tantum et aliud tantum quantum res ipsa et mutationis ualuerit extulere, et hanc scriptura imperpetum perpetuam obtineat firmitatis roborem. Notum die II kalendas decenbris, era ab inditio Octabiani anni mille uiginti septem, menses undecim.
Didacus abba manu mea robore indidi et pariter inuicem quod in hoc testum et in carta contramutationis roboraui.
Pelagius confessus qui tunc et prepositus in cella confirmans, Lubilanem sacerdos confirmans, Francemirus sacerdos confirmans. Diacones uero Sandinus, Theodemirus, Leonericus, Froyla, Ranemiro, Spassandus, Aloytus, Munius, Erus, Didacus. Subdiacones Pelagius, Riquila. Item Manillanem abbas manu mea confirmans, Pelagius episcopus manu mea confirmans uobis in Christi nomine Pelagius indignus episcopus et confessor, qui tunc eram preesse, manu mea propria roborem inieci. Recesuindus presbiter, Munnius presbiter, Seniorinus presbiter, Aiub presbiter, Fidel presbiter, Ariulfus presbiter, Gutinus confirmans, Ranemirus confirmans, Ruiparius confirmans, Sideies confirmans, Suarius confirmans, Nausti confirmans, Baltarius confirmans, Atrolero confirmans, Marcho confirmans, Didaco abba confirmans, frater Petrus confirmans, Oduarius confirmans, Sarracinus confirmans, Ueremundo [confirmans], Felmiro confirmans, Senta confirmans, Fredenando confirmans, Bonenti confirmans, Eldemiro confirmans, Pascal confiurmans.

Aparato: 

(a) Sic, por utemsilia.

Bibliografia: 

Ed.: TF, pp. 129-130 n. 189.