De monte Rotundo

Cartulário:

Nº Documento: 
199
Fólio: 
65v
Data do documento
Ano: 
1234
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 65v] In Dei nomine. Ego R[o]dericus Gundisalui et Iohannes Gundisalui et Maria Gundisalui et Maior Gundisalui uobis Martino Pelagii, dicto Riparia, et uxori uestre Marie Pelagii uendimus hereditatem nostram quam habemus in monte Retundo, scilicet medietatem unius casalis quod uocatur de donna Euua. Uendimus uobis illam hereditatem pro quinquaginta solidis, quos iam de uobis recepi, et pro robore duos soldos quos dedistis mihi. Igitur de hac die habeatis uos ipsam hereditatem quantam nos ibi habemus cum suis pertinenciis, quia totum precium habemus de uobis ad nostrum placitum. Si aliquis homo uenerit ex parte nostra uel de extranea qui hoc factum nostrum frangere uoluerit, pariat uobis ipsam hereditatem duplatam cum quanto fuerit meliorata et domino terre, uel cui uocem uestram pulsauerit, pectet Dos solidos et carta maneat in suo robore. Facta carta uenditionis sub era era Mª CCª LXXª IIª, regnante in Legione et in Castella rege domno Fernando, episcopus domnus Laurentius regebat Auriam, Petrus Mangion dominabatur terre Sancte Crucis. Nos omnes igitur supranominati, qui hanc cartam facere iussimus, coram testibus manus nostras roboramus.
Qui presentes fuerunt: Fernandus Michael presbiter testis, Petrus Moogus testis, Thomas Pelagii testis.
Martinus Pelagii testis, Fernandus Ane testis, Martinus qui notuit (signum). |

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 137 n. 203.