De Retorta
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Particular
[f. 71r] In Dei nomine. Sciant posteri et presentes quod nos Pelagius Petri et Martinus Roderici cum uxoribus nostris Sancie Nuniz et Maria Petri recipimus ab abbate Iohanne et conuentu de Fenalibus duas leiras hereditatis in Retorta, unam ex his diuidit ex utraque parte cum militibus eumdo ad fontem, aliam iacet super domum quam fecit pater meus Petrus Roderici et utraque parte similiter diuidit cum militibus; tali conditione eas recipimus, ut habeamus imperpetuum nos et omnis uox nostra et ut excolamus bene semper et plantemus uineam ubi plantanda fuerit usque ad quinque annos et arbores ubi non impediant uineam et soluamus inde annuatim terciam partem eidem monasterio per maiordomum sum, in cellario, in parrochia Sancti Petri aut de Deua usque ad fluuium. Et post IIIIor annos debemus dare annuatim unam taegam de tritico et unam quartam de uino et IIos capones usque ad | [f. 71v] kalendas ianuarii. Si uoluerimus dare pro animabus nostris uel alio aliquo modo, non debemus dare nisi monasterio supradicto ipsam uel aliquam eius partem; similiter si uendere uoluerimus, monasterio si uoluerit dare istum precium, sin autem rustico et colono qui teneatur ad omnia ad quod nos tenemur. Pars que fecerit contra hanc pactionem teneatur alteri parti ad solutionem C solidos quociens fecerit; pacto semper robur obtineat. Facta pactione era Mª CCª LXXXª IIIª, mense iunii, VIIIº idus, regnante rege donino Ferdinando Legione, Castella et Corduba, tenente terram Sancte Crucis Menendus Uelasci, in Auriense sede episcopus Laurentius, Petrus Moogus regente ecclesiam Sancti Petri.
Qui presentes fuerunt: Conuentus de Fenalibus testis, Pelagius Uelasci testis, Fernandus Ordonii testis, Lupus Fernandi testis.
Menendus Martini de Deua testis, Rudericus Iohanis testis, Laurentius Martini de Melgazo testis.
Munio Suerii scripsit de mandato supradictorum.
Ed.: TF, p. 145 n. 218.