De Retorta et de Ecclesiola et de Uilar
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Particular
[f. 77v] In Dei nomine. Sciant omnes presentem paginam inspecturis quod ego Petrus Nunonis recipio in presenti a domno Iohanne abbate et fratribus de Feaes totam hereditatem que fuit fratris mei Fernandi Nunonis in Retorta et in casali de souto de Ecclesiola et in Murouzuu et in casali de Uilar, quod fuit Iohannis Nunonis, quantum ibi habet monasterium, tali conditione ut teneam supradictas hereditates in uita mea et non debeo ipsas uel aliquam earum partem aliquo modo alienare a iure et dominio ipsius monasterii; in morte uero mea debet supradictum monasterium ipsas recipere libere et in pace absque cuiusquam contradictione, quales inuenerint, uidelicet cum omnibus que in eis fuerint. Et pro hoc amore quod mihi faciunt abbas et fratres do eis in presenti imperpetuum habendam illam meam senaram uinee Menoadas, per terminos diuisam, cum arboribus que sunt in ea, excepta particula que ibi habet monasterium de Ramiranis et torculari quod in ea est, diuidant per medium. Hanc uero debeo tenere in uita mea tantum et ad obitum meum liberam recipiat in pace monasterium supradictum. Do insuper in presenti monasterio supradicto medietatem de duabus leiris uinee in Abeleira, iuxta torcularem Pelagii | [f. 78r] Uelasci, et fratrum de Feaes pro satisfatione et spoliatione rerum alienarum. Obligo etiam insuper eidem monasterio casale meum de Deua, quod uocitant Auoyn, ut per illud habeat medietatem unius casalis mee hereditatis, post mortem meam, pro anima mea et fratris mei Fernandi Nunonis et pro Cm solidis, quos iam recepi a iam dicto monasterio, uel medietatem ipsius casalis. Ad ultimum recipio a supradicto abbate et fratris totam hereditatem de Retorta cum directuris suis, que fuit Fernandi Sancii, tali pacto ut soluam de ea annuatim in pace LXXXª solidos monasterio supradicto usque ad festiuitatem sancti Iohanis Baptiste; quod si aliter fecero, debent recipere totam suam hereditatem et pignorare in bonis meis pro LXXXª solidis. Facta pactione era Mª CCª LXXXª Vª, mense februarii, regnante rege domno Fernando in Legione et Castella, tenente Limiam Fernando Iohannis et Petro Pelagii, in Auria episcopo Laurentio, in Cellanoua abbas Fernandus tercius, tenente castellum Sancte Crucis Menendo Uelasci.
Qui presentes fuerunt: Gundisaluus Pelagii prior testis, Munio Suarit monacus testis, frater Alfonsus de Fenalibus testis, Arias Ruderici clericus testis, Arias Petri armiger testis, Pelagius Uelasci laicus testis, Rudericus Gundisalui testis.
Petrus Lupiz testis, Gundisaluus Pelagii testis, Iohannes Iohannis testis, Petrus Facundi testis, Martinus Iohannis testis, Fernandus Ruderici testis, Iohanes de Couas testis.
Martinus qui notuit.
Ed.: TF, p. 156 n. 236.