De Sancto Martino
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Particular
[f. 84r] In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Amen. Sciant ergo presentes et futuri quod ego Fernandus Suerii uobis abbati domno Iohanni et conuentui monasterii de Fenalibus uendo unum meum casale hereditatis in uilla que uocitant Sanctus Martinus de Latronibus, in loco qui dicitur Nerpia, cum montibus et fontibus et uallibus et domibus et cum totis suis terminis (a) pro pretio quod de uobis accepi septingentis solidis, quod mihi et uobis bene placuit, et de precio apud uos nichil ramansit pro dare sed completum est totum et pro roboratione dedistis mihi unam bulsam uini. Igitur de hac die habeatis ipsum casale et omnes successores uestri qui in eodem monasterio Deo seruierint et faciatis de eo quicquid uolueritis in cuncta secula. Sed si quis tam de mea generatione quam de alia hanc hereditatem calumpniare uoluerit, maledictionem Dei et meam habeat et quantum calumpniauerit tantum uobis in dupplum componat et domino terre mille solidos pectet et eius calumpnia (b) nichil ualeat et hec uenditio stabilis et incorrupta permaneat. Facta carta sub era Mª CCª XLª VIIª, mense maii, regnante rege domno Alfonso in Legione et in Gallecia, tenente castellum Sancti Mar|tini [f. 84v] Suerio Arias, episcopo in Tuda domno Suerio. Ego Fernandus Suerii hanc cartam robo et confirmo.
Petrus, Iohannes, Pelagius testes.
Laurentius qui notuit (signum).
(a) t(er)minis interlin.- (b) No texto calumpniat com t riscado.
Ed.: TF, p. 165 n. 250.