Testamentum de Uilla Maiore in ripa de Seira

Cartulário:

Nº Documento: 
53
Fólio: 
33r
Data do documento
Ano: 
973
Mês: 
3
Dia: 
21
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 33r] Testamentum de Uilla Maiore in ripa de Seira

Non est enim dubium sed multis manet notum, ego Donal, placuit michi, sano animo et sana mente integroque consilio, ut facerem uobis domino Primus abba et congregatio uestra de monasterio Laurbanensium cartula testamenti de omne meum ganatum que habeo uel augmentare potuero usque ad obitum meum, pro remedio anime mee uel parentum meorum. Do atque concedo uobis mea uilla que uocitant Seira et Uilla Maiore, integra, cum omnibus prestationibus suis, terras ruptas uel inruptas siue sesegas molinarum. Omnia, ut dixi, post obitum meum uobis concedo perpetim abitura.
Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hunc meum ad inrumpendum, inprimis sit excomunicatus et cum Iuda traditore abeat participio in eterna pena nunquam finienda, et insuper damna secularia pariet quantum auferre conaberit dublatum et ad iudice D solidos. Et hunc meum factum plenam abeat roborem.
Facta kartula testamenti XI kalendas aprilis, era millesima XIa.
Ego Donal in hanc kartula testamenti manu mea r(signum)oboraui.
(1ª col.) Zuleiman presbiter testis.- Vizoi testis.- Teoda testis.- Aleite testis.
(2ª col.) Lubenel testis.- Salbator testis.- Branderigu testis.- Viariagu testis.

Bibliografia: 

Reg.: Catón, ‘La documentación’, p. 519 n. 39.
Ed.: PMH - DC, I/I, p. 68 n. CVIII; LT, pp. 673-674 n. 53.