De Pradaneda
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Particular
[f. 142v] In Dei nomine. Ego Dominicus Martini et frater meus Pelagius Martini uendimus in presenti monasterio de Fenalibus quantam hereditatem habemus in uilla de Pradaneda et in monte de Agrela pro precio quod de domno Iohanne abbate ipsius monasteri recepimus, uidelicet Xm VIIIto soldos, et pro robore VIIIº numos, quod nobis et uobis bene placuit et de precio nichil remansit pro dare. Igitur de hac die habeat ipsum monasterium ipsam hereditatem totam, cum montibus et fontibus et uallibus, ingressibus et regressibus et cum totis suis terminis, et faciat abbas et conuentus de ea quicquid placuerit eis in cuncta secula. Si aliquis homo uenerit ex parte nostra uel de extranea qui hoc factum nostrum rumpere uoluerit, sit maledictus et quantum inquisierit tantum duplo componat monasterio supradicto, uel cui uocem eius pulsauerit, et domino terre CC solidos exsoluat. Facta uenditione | [f. 143r] sub era Mª CCª LXXXª Vª, mense augusti, aput monasterium de Fenalibus, Regnante rege domno Fernando in Castella et in Legione, in Tuda episcopo domno Luca, tenente castellum Sancte Crucis Menendo Uelasci. Ego Dominicus Martini et filius meus Pelagius Martini hanc cartam roboramus et confirmamus.
Qui presentes fuerunt: frater Laurentius conuersus testis, frater Martinus qui dedit denarios testis, Facundus Martini testis, Gundisaluus Pelaiz prior testis, Petrus Petri de Murcia testis et frater eius Dominicus Petri testis.
Domnus Ordonius monachus testis, domnus Thomas de Murcia confirmat et Martinus Garsie confirmat et domnus Thomas de Sauto Menendo confirmat.
Martinus Pelagii de Milmanda notarius qui notuit (signum).
Ed.: TF, p. 248 n. 411.