Carta de illo Burgo quem habet monasterium in termino de Arauca scilicet de populatione et quod forum debent inde facere monasterio.
Cartulário:
- D. Maior Martins
Outorgante:
- Real
“A partir daqui [fl. 49] inicia-se a 2.ª parte do códice que abre com o fl. 49 faltando cerca de pelo menos mais 25 documentos e parte do 26.º. Segue-se a numeração que se encontra em cada um dos documentos apondo-se uma nova entre parêntesis.”
In Dei nomine. Tam presentibus quam futuris notum sit quod ego domna Maphalda Dei gratia regina una cum abbatissa et conuentus domna- [f. 53v//b] -rum de Arauca facimus cartam de foro omnibus illis populatoribus qui habitant siue habitauerint in illo Burgo Nouo de Arauca qui est in termino de Villa Mediana. Damus eis ipsum totum terminum excepto illo quod est diuisum quod inde acceptum est ad searam et ad grangiam monasterii tali pacto quod quairelent illum ad XXVe homines quod habeant ubi fatiant uineas linares et almuias. Et omnibus aliis qui uoluerint ibi uenire habitare dent eis ubi domos fatiant. Habeat igitur predictum terminum seu dictam hereditatem ad forum de quinta tam de uino sicut de pane quomodo de lino et dent annuatim pro suis domibus et pro suis almoias unicuique illorum IIIIor solidos. Alii uero qui ibi habitauerint qui quairelas non habuerint singulos solidos pro suis domibus annuatim persoluant. Si domnas monasterii uoluerint colligere panem et uinum predicti termini in grangiam de Burgo ipsi homines inde totum colligant et mittant in cellarium grange et si domnas monasterii uult illum ducere extra Burgum ducat pro sua custa ad panem, ad uinum, ad linum colligendum uocent maiordomum monasterii, quod si maiordomus uenire noluerit dicant iudici de Burgo et fatiat maiordomum ibi uenire. Quod si iudex non fecerit, cum tribus bonis hominibus de uilla colligant suum panem, uinum, linum, quod monasterium non perdat suum derectum inde. Qui habuerint [f. 54r//a] bestias unam uiam pro anuo fatiant magis longe usque ad Colimbriam aut Senam aut Baucias et istis debent dare comestionem et bestiis ceuadam si in eodem anno alia uia fuerit opus domno monasterii pro suis denariis aluguet sine fortia. Si quis mactauerit uacam aut porcum et uendiderit in azougue pro lumbis singulos solidos det, similiter fatiant si in suis domibus uendiderint. Dent portagium secundum forum de cauto et homicidium. Qui extraxerit cultellum, Ve solidos. Qui cum illo percuterit, unum morabitinum. Qui disrumperit domum sui uicini LXª solidos et alias calumpnias secundum forum cauti. Non debent ibi nutrire filios de militibus, quod si fecerint perdant quantum ibi habuerint et eiciantur de uilla cum suis crientulis nec dent ibi eis poder nec illos hereditent, quod si fecerint perdant quantum ibi habuerint. In cautum monasterii non debent esse regatarii nec ibi ambulare nisi tantum de Burgo quod si ibi (1) ambulauerint aut morati fuerint domnas monasterii accipiat eis quantum habuerint. In illo Burgo Nouo semper in Kalendis mensium fatiant feiram. Homines de Burgo non respondeant nisi per suam cartam et forum. Habeant de cetero predictam hereditatem et omnes qui de illis uenerint in perpetuum uendere et donare cui uoluerint qui predictos foros persoluant primo uendere tantum pro tanto monasterio si uoluerit. Nunquam debent uenire contra monasterium cum alio [f. 54r//b] domno nisi cum sua carta, quod si fecerint perdant quantum ibi habuerint. Si forte aliquis uenerit aut uenerimus tam de propinquis quam de extraneis qui hanc cartam frangere uoluerit, sit maledictus et excomunicatus et cum Iuda traditore in inferno dampnatus et non sit ei licitum nec concessum nec ei ualeat sed semper illesa et incorrupta remaneat. Et ut hec carta maius robur habeat iussimus facere duas cartas diuisas per alphatum quarum una erit in monasterio et alia ipsi habent. Facta carta mense Maii sub Era Mª.CCª.LXª.VIIª. Ego regina domna Maphalda una cum abbatissa et conuentus domnarum de Arauca que hanc cartam facere iussimus illam propriis manibus roboramus et pro robora II congros abbatisse dederunt. Qui presentes fuerunt: Laurentius Garsie frater ordinis Calatraue, Pelagius Gunsalui, Lourentius Gunsalui, milites, Petrus Pelagii, Santius Petri, capellani domne regine, Ihoanninus, Egeas Pelagii, Michael Didaci, Petrus Gunsalui, clerici monasterii. Martinus Michaelis, Petrus Pelagii, Dominicus Gunsalui, Dominicus Pelagii, Petrus Suerii, Petrus Dominici, Petrus testis, Pelagius testis, lhoannes testis. Martinus notauit +++.
(1) ibi supra l. Cod.
Filomeno Amaro Soares da Silva, Cartulário de D. Maior Martins. século XIII. Estudo introdutório. Edição diplomática. Índices, Associação da Defesa do Património Arouquense, Arouca, 2001