[Carta uenditionis et firmitudinis]
Cartulário:
- S. Vicente
Outorgante:
- Particular
[In] Christi nomine. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussimus facere ego, Maria Armigiz [u]na, cum meis filiabus et cum suis maritis, scilicet Michael Iohannis et Petrus Menendi et Suerius Arias, uobis, domno Pelagio, priori ecclesie Sancti Vincentii, et fratribus uestris de una nostra hereditate propria quam habuimus iuxta ecclesiam Sancti Vincentii. Et isti sunt termini eius: in oriente hereditas de hospitali; in occidente hereditas supra dicte ecclesie; ad aquilonem hereditas Marie Iohanni; uersus affricum hereditas hospital. Vendimus et concedimus uobis ipsam hereditatem pro precio quod a uobis accepimus, scilicet unum morabitinum et unum quarterium tritici quia tantum nobis et uobis bene complacuit, et de precio apud uos nichil remansit. Habeatis igitur eam firmiter uos et omnes successores uestri ab hac die usque in perpetuum, et si aliquis homo uenerit uel uenerimus tam de meis propinquis quam de extraneis qui hanc cartam frangere uoluerit et nos in concilio deuendicare non potuerimus aut auctorizare noluerimus componamus uobis ipsam hereditatem dupplatam et quantum fuerit melioratam dominoque [terre](a) aliud tantum. Facta carta mense Marcii, Era M.a CC.a X.a. Nos, supra nominati, qui hanc [kar]tam iussimus, coram idoneis testibus in illa manus nostras roboranus et hec signa facimus. Qui presentes fuerunt:
Petrus testis, — Martinus testis, — Pelagius testis.
Petrus, qui notuit.
(a) Palavra apagada.
Maria Teresa Barbosa Acabado, “Inventário de compras do Real Mosteiro de S. Vicente de Fora: Cartulário do séc. XIII”, Arquivo de Bibliografia Portuguesa, Ano XIV (53-56), 1969, 36-108.