[Carta uenditionis et firmitudinis]
Cartulário:
- S. Vicente
Outorgante:
- Particular
Na margem: das casas da Alfama.
In nomine Domini. Hec est carta uenditionis et firmitudinis quam iussi facere ego, Eiu Gunsalui, que mater Gunsalui Calui, uobis, Pelagio Gunsalui, priori monasterii Sancti Vincentii, et fratribus uestris de meis domibus propriis quas habui in ciuitate Vlixbone in loco qui di ... in Sancti Stephani uidelicet recorritione. Et isti sunt illarum termini: in oriente ... ni Munionis; ad aquilonem, uia publica; contra occidentem, domus Saluador ... et domus Vermudi Didaci et domus Tructesendi Didaci et Petri Gunsalui filii Gr ... ui cum suis heredibus omnibus in illo loco; uersus affricum, uia publica et termi ... et concedo uobis ipsas casas determinatas pro precio quod a uobis accepi scilicet XII morabitinos quia tantum mihi et uobis bene complacuit, et de precio apud uos nichil remansit in debitum pro dare. Habeatis uos igitur ipsas casas cum suo egressu et regressu firmiter et omnes successores uestri ab hac die usque in perpetuum et facite ex illis quicquid uobis placuerit. Sed et si aliquis meorum filiorum siue nepotum uel parentum siue extraneorum uenerit qui sua temeritate aliquid uobis de supradictis domibus inquirere uoluerit, non ei concedatur sed quantum demandauerit tantum monasterio in duplum componat dominoque terre aliud tantum. Facta carta uenditionis et firmitudinis mense Iulii, Era M.a CC.a XI.a. Ego, Eiu Gunsalui, supra nominata, que hanc kartam facere iussii uobis, priori, et fratribus uestris, coram idoneis testibus in illa manus meas roboro et hec sig + na facio. Qui presentes fuerunt:
Matacaualus testis, — Ruberte testis, — Martinus testis, — Pelagius testis, — Petrus testis, — Didacus testis.
Petrus qui notuit subdiaconus.
Maria Teresa Barbosa Acabado, “Inventário de compras do Real Mosteiro de S. Vicente de Fora: Cartulário do séc. XIII”, Arquivo de Bibliografia Portuguesa, Ano XIV (53-56), 1969, 36-108.